Imágenes de páginas
PDF
EPUB

65

70

75

Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces : Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva, Fugit et ærisonam Diva perosa tubam,

80 Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrina quæris egenus opem.
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum,

85

90 100

84 solus] Ov. Met. xiv. 217, Solus, inops, exspes,' &c., Warton.

Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus ; Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique,

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent ? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, 95

Æternaque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus : Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,

105

110

115 120

100 Sidoni) Jezebel, the wife of Ahab, daughter of Ethbaal, king of the Sidonians. Warton.

106 decolor] ·Exsanguisque Metus. Stat. Theb. vii. 49. and Milton ad. Quint. Nov. 148. (Syl. Liber.)

Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

125

ELEG. V. ANNO ÆTATIS 20.

IN ADVENTUM VERIS.

5

In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

(Quis putet ?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;

10 15

123 Et] For many obvious reasons, 'At is likely to be the true reading. Warton.

6 mihi] This change of person from Nobis' in the former line, again occurs.

9 Castalis Buchanan, El. 1. 2. p. 31. Grataque Phæbeo Castalis unda choro.' Warton.

[ocr errors]

20

Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deum Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,

Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum coeleste Bootes

Non longa sequitur fessus ut ante via;

25

30

35 40

30 perennis] 'Quotannis,' ed. 1645; and so Tickell and Fenton. Salmasius observed the false quantity. See Salm. Respons. p. 5. ed. Lond. Warton.

32 aurea) Ov. Art. Am. i. 549, aurea lora dabat.' Warton.

45

Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo :
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phæbe, tua, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effoto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba :

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos ;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

50

55

60

58

51 Æolides] Cephalus. Ov. Met. vi. 681, vii. 672. Warton.

omnifero8) Buchanan Ma. Calend. p. 35, . Omniferos pandens copia larga sinus. Todd.

53

VOL. II.

« AnteriorContinuar »