Imágenes de páginas
PDF
EPUB

docet Thor divum giganteå quondam insolentiá lacessitum per obluctantis Geruthi praecordia torridam egisse chalybem, efidema; ulterius lapsã, convulsi montis latera pertudisse; foeminas vero vi fulminum tactas infracticorporis damno ejusdem numinis attentati poenas pependisse firmabat. Inde digressi dolia septem zonis aureis circumligata panduntur, quibus pensiles ex argento circuli crebros inseruerant nexus. Juxta quae inusitatae bellua dens extremitates auro praeditus reperitur. Huic adjacebatingens bubali cornu, exquisito gemmarum fulgore operosius cultum, nec caelaturae artificio vacuum. Juxta quod eximii ponderis armilla patebat. Cujus immodică quidem cupiditate succensus avaras auro manus applicuit, ignarus excellentis metalli splendore extremam occultari perniciem, nitentiq; praedae fatalem subesse pestem. Alter quoq; parum cohibendae avaritiae potens, instabiles ad cornu manus porrexit. Tertius priorum fiduciam aemulatus, nec satis digitis temperans, osse" humeros onerare sustinuit. Quae quidem praeda uti visu jucunda, ita usu probabilis extitit. Illices enim formas subjecta oculis species exhibebat. Armilla si quidem anguem induens venenato dentium acumine eum a quo gerebatur, appetiit. Cornu in draconem extractum, sui spiritum latoris eripuit. Os ensem fabricans, aciem praecordiis gestantis immersit. Caeteri sociac cladis fortunam veriti, insontes nocentium exemplo perituros putabant, ne innocentiae quidem incolumitatem tribuendam sperantes. Alterius deinde tabernaculi postică angustiorem indicante secessum, quoddam uberioris thesauri secretarium aperitur: in quo arma humanorum corporum habitu grandiora panduntur. Inter quae regium paludamentum cultiori conjunctum pileo, ac mirifici operis cingulum visebantur. Quorum Thorkillus admiratione captus, cupiditate frenos excussit, propositam animo temperantiam exuens; totiesq; alios informare

* “Osse i. e. dente, cujus mox mentio facta, Synecdoche generis pro specie.” STEPH. STEPHANIUs in loc. p. 184.—J. W. W.

solitus, ne proprios quidem appetitus cohibere sustinuit. Amiculo enim manum inserens, caeteris consentaneum rapinae ausum temerario porrexit exemplo. Quo facto, penetralia ab imis concussa sedibus, inopinatae fluctuationis modo trepidare coeperunt. Subinde a foeminis conclamatum, aequo diutius infandos tolerari praedones. Igitur qui prius semineces, expertiaq; vitae simulacra putabantur, perinde ac foeminarum vocibus obsecuti, e suis repente sedibus dissultantes, vehementi incursu advenas appetebant. Caetera raucos extulêre mugitus. Tum Broderus et Buchi ad olim nota sibi studia recurrentes, incursantes se Lamias adactis undiq; spiculis incessebant, arcuumq; ac fundarum tormentis agmen obtrivere monstrorum. Nec alia vis repellendis efficacior fuit. Viginti solos ex omni comitatu regio sagittaria artis interventus servavit. Caeteri laniatui fuére monstris. Regressos adamnem superstites Guthmundus navigio trajicit, exceptosq; domi cum diu ac multum exoratos retentare non posset, ad ultimum donatos abire permisit. Hic Buchi parum diligens sui custos, laxatis continentiae nervis, virtute quá hactenus fruebatur abjectá, unam e filiabus ejus irrevocabili amore complexus, exitii sui connubium impetravit, moxq;repentino verticis circuitu actus, pristinum memoriae habitum perdidit. Ita egregius ille tot monstrorum domitor, tot periculorum subactor, unius virginis facibus superatus, peregrinatum a continentia animum miserabili jugo voluptatis inseruit. Qui cum abiturum regem honestatis causá prosequeretur, vadum curriculo transiturus, altius desidentibus rotis, vi vorticum implicatus, absumitur. Rex amici casum gemitu prosecutus, maturată navigatione discessit. Quà primum prosperä usus, deinde adversä quassatus, periclitatis inediá sociis, paucisq; adhuc superstitibus religionem animo intulit, atq; ad vota superis nuncupanda confugit, extremae necessitatis praesidium in deorum ope consistere judicans. Deniq; aliis varias deorum potentias exorantibus, ac diversae numinum majestati rem divinam fieri oportere censentibus, ipse Ugarthilocum votis pariter ac propitiamentis aggressus, prosperam exoptati sideris temperiem assecutus est. “Domum veniens cum tot maria se totque labores emensum animadverteret, fessum aerumnis spiritum a negotiis procul habendum ratus, petito ex Suetio matrimonio, superioris studii habitum otii meditatione mutavit. Vitā quoque per summum securitatis usum exactâ ad ultimum poene aetatis suae finem provectus, quum probabilibus quorundam argumentis animos immortales esse compertum haberet, quasnam sedes esset exuto membris spiritu petiturus, aut quid praemii propensa numinum veneratio mereretur, cogitatione secum variä disquirebat. “Haec volventem subeunt quidam parum benigni in Thorkillum animi, docentes divino opus esse consultu, tantaeq; rei certitudinem humano altiorem ingenio, nec mortalibus cognito facilem, coelestibus expetendam oraculis. Quamobrem propitiandum esse Ugarthilocum, neminema; id Thorkillo aptius executurum. Fuére quoque quieundem insidiarum reum, ac regii capitis hostem deferrent, qui cum ultimo se periculo destinari videret, criminationis auctores profectionis comites expetivit. Tum qui insontem notaverant, periculum alieno capiti praeparatum in seipsos recidisse cernentes, consultum revocare tentabant, sed frustra regias aures implentes, etiam pavoris increpiti, Thorkillo duce navigare coguntur. Ita excogitatis in alterum malis auctorem plerumqi adigi necesse est. Qui cum se inevitabili discriminis necessitate districtos animadverterent, navigium taurinis obstructum coriis, provisis abunde commeatibus impleverunt. “Quo evectieo pervenereloci, ubi regio Solis inops, ignara siderum, nec diurni luminis capax, perpetua noctis specie caligabat. Cumq; diu sub inusitata coeli facie navigassent, tandem incidente lignorum inopia, foculi nutrimentis defecti, nec suppetente decoctionis officină, crudis famem obsoniis propulerunt. Verum complures vescentium ultimam pestem ab indigestae dapis tenebris, imprimis esse migrandum. Ante autem quam destinatus possit locus accipi, navigationem quatriduo pertinaci remigio pertrahendam. Illic visendum fore Ugarthilocum tetros horrendosq; specus sordida mansione complexum. Thorkillus magnopere stupens, quod et longa et periculosa navigatio imperabatur, spe tamen dubiá praesentem metum vincente, foculum expetivit. Et gigas, si ignem, inquit, desideras, necesse est alias tres sententias similibus proverbiis edas. Tum Thorkillus, consilio tametsi exilis id auctor ediderit, obsequendum est. Item, eo temeritatis processi, ut siregrediguivero, salutem mean nulli magis quam pedibus debeam. Rursum, si impraesentiarum recessu liberê fruerer, ulterius a reditu temperandum curarem. “Inde perlato ad socios igne, aurae indulgentiamnactus, quarto die ad propositum portum appulit, aggressusq; cum sociis terram, apud quam continua noctis facies alterni luminis vicissitudinem frustrabatur, agrè prospectum capientibus oculis, inusitatae molis scopulum conspicit. Cujus perlustrandi cupidus, a comitibus foris stationemperagentibus, extusum silicibus ignem, opportunum contra daemones tutamentum, in aditu jussit accendi. Post haec praelato per alios lumine, arctis cavernae faucibus corpus subjiciens inter crebros serpentum allapsus ferreorum undiq; sedilium frequentiam contemplatur. Inde placidior aquae moles, subjectoq; sabulo molliter influens, conspectui observata est. Quá transitä, paulo devexiorem situ speluncam aggreditur. Ex quá item atrum obscoenumque conclave visentibus aperitur. Intra quod Ugarthilocus manus pedesq; immensis catenarum molibus oneratus aspicitur; cujus olentes pili tam magnitudine quam rigore corneas aequaverant hastas. Quorum unum Thorkillus adnitentibus sociis mento patientis excussum, quo promptior fides suis haberetur operibus asservavit; statimg; tanta foetoris vis ad circumstantes manavit, ut, nisi repressis amiculo naribus, respirare nequirent. Wixa; egressu potiti, ab involantibus undiq; colubris conspuuntur. Quinque dun

satietate traxerunt. Primum enim paulatim stomachis inusitato partus edulio languor irrepsit, deinde latius manante contagio, vitalia morbus appetiit. Sicq; anceps utriusq; intemperantiae malum ut mediam gravem, ita gulam quoq; suspectam effecerat, cum nec vesci tutum, nec abstinere commodum nosceretur. Igitur omnem salutis spem abjicientibus (ut nervum tune facilius rumpi solitum est, cum arctius tenditur) patrocinium inopinatae commoditates affulsit. Subito enim ignis haud procul emicare conspectus, exhaustis trahendae vitae fiduciam ingeneravit. Quem Thorkillustanquam divinitus datum remedium colligere statuens, quo sibi certiorem ad socios reditum strueret, cacumen mali infixae gemmae fulgore signavit. Littore deinde potitus subjicit oculis angusti aditus, arctarumq; faucium specum. Quem, comitibus foris praestolari jussis, ingressus, duos eximiae granditatis aquilos’ conspicatur corneis naribus contracta, quae fors obtulerat, igni nutrimenta praestantes. Caeterum deformis introitus, obsoleti postes, ater situ paries, sordidum tectum, frequens anguibus pavimentum, non oculum magis quam animum offendebant. Tum gigantum alter salutatum eum rem conatu praearduam orsum esse dicebat, inusitatinuminisadeundi cupiditate flagrantem, atq; extramundani climatis cognitionem investigabili scrutatione complexum. A se autem propositi itineris semitas cogniturum, si tres veridicas sententias totidem proverbiis comprehensas expromeret. Tum Thorkillus: non mehercule incomptiorem naribus familiam pervidisse commemini. Sed neque locum, quo minus libenter degerem, attigi. Item; illum mihi pedem potiorem statuo, qui prior exitum capessere quiverit. Gigas Thorkilli prudentiá delectatus, proverbiorum veritate laudatā, docet, ad inops graminis solum, altisq; obfusum

[ocr errors][ocr errors]

taxat Thorkilli comitum, caeteris veneno consumptis, navigium cum ductore conscendunt. Imminent efferi da mones, et in subjectos venenata passim sputa conjiciunt. At nautae praetentis coriorum umbraculis illapsum respuere virus. His cujusdam forte prospicere cupientis tactum veneno caput, perinde ac ferro recisum cervici exemptum est. Alius ocellos umbraculis exerens, sub efidem vacuos luminum orbes retulit. Alius exertă manu tegimen explicans, ejusdem tabis vi truncum ad se brachium revocavit. Igitur casteris propensiora sibi numina nequicquam deprecantibus. Thorkillus Universitatis Deum votis aggressus eiq; cum precibus libamenta defundens, mox prioris coeliusum ac perspicua rerum elementa prosperä navigatione collegit, “Jama; alium sibi orbem, atq; ipsum rerum humanarum aditum perspicere videbantur. Tandem ad Germaniam Christianis tunc sacris initiatam appulsus, apud ejus populum divini cultàs rudimenta percepit. Ubi sociorum manu ob inusitatam aeris haustum propemodum consumptà, duobus tantum, quos sors ultima practerierat, comitatus, reditum ad patriam habuit. Verum illitus ore marcor ita habitum corporis, ac pristina formae lineamenta confudit, ut ne ab amicis quidem potuisset agnosci. At ubi detersá illuvie, notitiam sui visentibus reddidit, eximiam Regi cognoscendae legationis aviditatem ingessit. Sed necdum aemulorum obtrectatione supitá, fuére qui Regem, cognitis, quae Thorkillus afferret, subito decessurum astruerent. Auxit affirmationis fidem, ejusdem rei falsā somnii praedictione suggesta credulitas. Igitur qui noctu Thorkillum opprimerent, Regis imperio subornantur. Cujus ille rei utcunq; indicium nactus, clam cunctis relicto cubili, magni ponderis lignum subjecit.; eoq; sacto, subornatis truncum caedentibus, regiae fraudis commentum elusit. Die postero Regem corpus curantem aggressus, Ignosco, inquit, savitiae tua, erroriq; veniam tribuo, qui prosperum legationis nuncium afferenti poenam progratiâ decrevisti. Itaq; te solum, pro quo caput totaerumnis devovi, tot periculis contudi, quemq; operum meorum gratissimum pensatorem speravi, acerrimum virtutis punitorem inveni, verum ultionis partibus praetermissis, interno animi tui rubore (si tamen ullus ingratos pudor afficit) lacsionis meat vindice sum contentus. Nec immerito te omnem daemonum rabiem, aut belluarum saevitiam superare conjecto, quod tot monstrorum insidiis erutus a tuis immunis esse non potui. Rex cuncta ex ipso cognoscere cupiens, fatisq; arduum obstare judicans, eventuum ordinem exponere jubet. Cumq; per caetera avidis referentem auribus excepisset, postremo recensitam numinis sui mentionem sinistrá opinione colligi passus non est. Exprobratam enim Ugarthiloci foeditatem exaudire non sustinens, adeo indignitatis ejus vicem doluit, ut impatientem dictorum spiritum inter ipsa narrantis recitamenta deponeret. Itaq; dum vani numinis cultum cupidèfovit, ubinam verus esset miseriarum carcer agnovit. Crinis quoq; oliditas, quem Thorkillus perinde atque operum suorum magnitudinem testaturum capillitio gigantis excerpserat, in circumstantes effusa compluribus exitio fuit.”—Saxo Grammaticus, lib. 8.

Inusitatae bellua dens.

“Fonte vel ille dens elephanti fuit — vel etiam Amphibii illius quod Rosmar vulgo dicunt. Ejus etenim dentes in maximo fuisse pretio, apud antiquos Septentrionis incolas, ostendit Olaus Magnus, lib. 21, c. 28, et Vir Cl. Johannes Isaciis Pontamis in urbis Amstelodamensis Historiá." — —STEPH. STEPHANIUs.

--

Of the Carbuncle. See AElian. de Animal.

8. 21.

“DuM Rex Bononiae esset, allatus estad eum ex Indiá Orientali, abhomine incognito, sed, ut apparebat, moribus barbaro, lapis stupendā specie et natură ș videlicet lumine

et fulgore mirabiliter coruscantibus, quiq; totus veluti ardens incredibili splendore micabat, et jactis quoquo versus radiis, ambientem aerem, luce nullis fere oculis tolerabili, latissimè complebat. Erat et in eo mirabile, quod terrae impatientissimus, si cooperiretur, suá sponte, et vi facto impetu, confestim evolabat in sublime; contineri vero includive ullo loco angusto nullá hominum arte poterat, sed ampla liberaq; loca duntaxat amare videbatur. Summa in eo puritas, eximius nitor, nullā sorde aut labe coinquinatus; figurae species nulla ei certa, sed inconstans et momento commutabilis; cumq; esset aspectu longe pulcherrimus, contrectari tamen sese impune non patiebatur, et diutius contra adnitentibus, autobstinatius cum eo agentibus, incommodum afferebat, quod multi, multis spectantibus, sunt experti. Siquid fortassis exeo enixius conando detrahebatur (nam durus admodum non erat) nihilo minor fiebat.”—JAcoBus Augustus THUANUs, l. 6. apud STEPH. STEPHAN. in loc.

Ugarthilocus.

“UGARTHILoc1 hujus mentionem quoque facit Edda, quae et omnia fere attribuit cuidam Achuthoro, seu Asathoro, quae Saxo noster de Torkillo hic commemorat. Sunt autem nonnulli qui narrationem hanc, fabulae tantum non affinem, exponunt de itinere à Torkillo, jussu Gormonis regis, suscepto vel in extremam Bjarmiam, cujus incolae olim non idololatrae solumerant pertimacissimi, sed et magi ac venefici malis artibus ad fascinandos homines instructissimi; unde etiam ab iis tot praestigiae, quarum meminit Saxo, Torkillo sociisq; objectae fuerunt: vel etiam in aliam quandam insulam longe dissitam, forte Islandiam vel Gronlandium, ubi tale Ugarthiloci Idolum colebatur. Alii existimant latere sub hac Mythologiā veram historiam religionis primum in has terras per Torkillum introductae; quippe qui per varias regiones, Ethnicismi tenebris densāq; caligine adhuc oppressas, longinquá peregrinatione susceptä, tandem in Germaniam, Christianis tune sacris initiatam, ut ait Saxo, appulit, et apud ejus populum divini cultus rudimenta percepit. Quam mox domum reversus, in patriá propagavit."—Steph. Stephanius.

Descent of Hiding us.

“SIQUIDEM coenante eo (Hadingo) foemina cicutarum gerula, propter foculum humo caput extulisse conspecta, porrectoque sinu percunctari visa, quá mundi parte tam recentia gramina brumali tempore fuissent exorta. Cujus cognoscendi cupidum Regem proprio obvolutum amiculo, refuga secum sub terras abduxit, credo Diis infermalibus ita destinantibus, ut in ea loca vivus adduceretur, quae morienti petenda fuerant. Primum igitur vapidae cujusdam caliginis nubilum penetrantes, perq; callem diuturnis adesum meatibus incedentes, quosdam praetextatos, amictosq; ostro proceres conspicantur ; quibus praeteritis loca demum aprica subeunt, quae delata a foeminā gramina protulerunt. Progressiq; praecipitis lapsus ac liventis aquae fluvium diversi generis tela rapido volumine detorquentem, eundemol; ponte meabilem factum offendunt. Quo pertransito, binas acies mutuis viribus concurrere contemplantur; quarum conditionem a foeminá percunctate Hadingo; ii sunt, inquit, qui ferro in necem acti cladis suae speciem continuo protestantur exemplo, praesentique spectaculo praeterita vitae facinus aemulantur. Prodeuntibus murus aditu transcensuq; difficilis obsistebat; quem foemina nequicquam transilire conata, cum ne corrugati quidem corporis exilitate proficeret, galli caput, quem secum forte deferebat, abruptum, ultra moenium supra jactavit, statimq; redivivusales resumpti fidem spiraculi claro testabatur accentu."—Saro Grammaticus, l. l.

[ocr errors][merged small][merged small]

tum adversarium affecturus, gladium circa scapulas ad spinam dorsi adigebat, costasq; amplissimo per corporis longitudinem facto vulnere, utrinque a spină separabat; quae ad latera deductae alas repraesentabant Aquilinas. Hoc genus mortis vocabant * Aquilam in dorso alicujus delineare.’ Glossarium Islandicum MSS. ejusmodi vulnus sive plagam testatur. In Şarlasagu ‘tunc Comes Einarus in dorso Halfdani Aquilinam excitavit plagam, ita ut gladium dorso adigeret, omnesq; costas a spină separaret, usq; ad lumbos, indeque pulmones extraxit.' In ormsagu ‘Ormerus evaginato gladio in dorso Brusi Aquilinam inflixit plagam, separatis a dorso costis, et pulmonibus exemptis.”—STEP. STEPHANIUs." Thus Halla was executed in revenge for the death of Regner Lothbrog.

SAT. Feb. 4, 1797. residence in London.

BRistol.' I did not on thy well-known
towers
Turn my last look without one natural pang:
My heart remembered all the peaceful years
Of childhood, and was sad. Me many cares
Have changed 1 I may revisit thee again,
But never with that eager glow of joy,
As when from Corston to my mother's arms
I hastened with unmingled happiness,
Returning from first absence. Thy old
towers
Again may from the hill-top meet mine eye,
But I shall see them dimly through the tear.
There is a stranger in my father's house:
And where my evil fortunes found a home
From the hard world, the gate has closed
upon me;
And the poor spaniel, that did love me, lies
Deep in the whelming waters.-Fare thee
well

The first day of my

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »