Harper's Greek and Latin Texts. Carefully Reprinted from the Best Editions. ELEGANTLY PRINTED, 18MO, FLEXIBLE CLOTH BINDING, SEVENTY-FIVE CENTS A VOLUME. This Series is intended to supply, for the use of Schools and Students, cheap and accurate Editions of the Classics, which shall be superior in mechanical execution to other editions, and more convenient in form. CÆSAR. C. Julii Cæsaris Commentarii de Bello Gallico. Recognovit GEO. LONG, M.A. VERGILIUS. Ex Recensione J. CONINGTON, A.M. HORATIUS. Quinti Horatii Flacci Opera Omnia. Ex Recensione A. J. MACLEANE. CICERO DE SENECTUTE AND DE AMICITIA. M. Tullii Ciceronis Cato Major sive de Senectute, Lælius sive de Amicitia, et Epistolæ Selectæ. Recensuit G. LONG. LUCRETIUS. T. Lucreti cari de Rerum Natura Libri Sex. Recognovit HUGO A. I. MUNROE, M.A. ÆSCHYLUS. Ex Novissima Recensione FREDERICI A. PALEY. Accessit Verborum quæ præcipue notanda sunt et Nominum Index. EURIPIDES. Ex Recensione FREDERICI A. PALEY. Accessit Verborum et Nominum Index. Complete in 3 vols. HERODOTUS. Recensuit JOSEPHUS WILLIAMS BLAKESLEY, S.T.B. Coll. ss. Trin. apud Cantabr. Quondam Socius. 2 vols. THUCYDIDES. Recensuit JOANNES GULIELMUS DONALDSON, S.T. P. Coll. ss. Trin apud Cantabr. Quondam Socius. 2 vols. Published by HARPER & BROTHERS, HARPER & BROTHERS will send either of the above Volumes by Mail, postage pre-paid (for any distance in the United States under 3000 miles), on receipt of Seventy-Five Cents. 48et 1929 I. 1. O Tite, si quid ego adjuero curamve levasso Licet enim mihi Ille vir haud magna cum re, sed plenu' fidei. Quamquam certo scio, non, ut Flamininum, Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque. Novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse sed humanitatem et prudentiam intelligo. Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus meipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et major est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere. 2. Hoc enim onere quod mihi commune tecum est aut jam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo: etsi te quidem id modice ac sapienter sicut omnia et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, quum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita jucunda hujus libri confectio fuit ut non modo omnes absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et jucundam senectutem. Nunquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omnetatis sine molestia possit degere. 3. Sed de diximus multa, et saepe misimus. dicemus: hunc librum de senectute ad te Ompera autem sermonem tribuimus non Tithono, ut |