Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic]

FIG. 28. PROSERPINA BECOMES THE BRIDE OF PLUTO.

dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano iuvat indulgere labori,
accipe quae peragenda prius. Latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.
Sed non ante datur telluris operta subire,
auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit; primo avolso non deficit alter
aureus, et simili frondescit virga metallo.

Ergo alte vestiga oculis et rite repertum

carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
si te fata vocant; aliter non viribus ullis
vincere nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
(heu nescis) totamque incestat funere classem,
dum consulta petis nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygis et regna invia vivis.
aspicies.' Dixit pressoque obmutuit ore.

He finds the body of Misenus.

135

140

145

150

155

Two doves lead him to the golden bough.

Aeneas maesto defixus lumina voltu

ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat

eventus animo secum. Cui fidus Achates

it comes et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant,

160

quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,

ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
aere ciere viros Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
addiderat socium, non inferiora secutus.
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
demens, et cantu vocat in certamina divos,
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant,
praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,
haud mora, festinant flentes aramque sepulchri
congerere arboribus caeloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
hortatur socios paribusque accingitur armis.
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
aspectans silvam immensam, et sic forte precatur:

165

170

175

180

185

'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

1

ostendat nemore in tanto! Quando omnia vere
heu nimium de te vates, Misene, locuta est.'
Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
ipsa sub ora viri caelo venere volantes

et viridi sedere solo. Tum maximus heros
maternas adgnovit aves laetusque precatur:

'Este duces o, si qua via est, cursumque per auras
dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
ramus humum. Tuque o dubiis ne defice rebus,
diva parens.' Sic effatus vestigia pressit,
observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,
quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae
sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum

190

/195

200

205

fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,

et croceo fetu teretis circumdare truncos: talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.

Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem et vatis portat sub tecta Sibyllae.

The funeral of Misenus.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris

210

215

« AnteriorContinuar »