Imágenes de páginas
PDF
EPUB

omnis unionum, à veris ac nativis dignoscere: conchasque ipsas exhibet, in quibus solidiores illæ gutta pridem concreverint.

Nec desunt è scarpellinis: qui lapides propinent specie tenus ex omni genere preciosissimos; Adamentem Cyprium, Hephestitem Corinthium, Siculum Achaten, Niliacum Galactiten, Abeston Arabicum, Paaniten Macedonium, Asiaticam Alabandinam, Beryllum Indicum, Gagaten Britannicum, Persicum Æëtiten, Chalcedonium Africanum, Smaragdum Scythicum, Corneolum Germanicum, Chrysolithum Æthiopicum, Carbunculum Libycum.

Sed pharmacopolarum profectò hîc plus satis est: quorum fraus omnis, in mutandis miscendísque pyxidiculis, vix justo volumine posset comprehendi. Id verò unum adhuc nequeo satis mirari, illísque invidere; quòd cùm falsas fucatásque merces obtrudant omnes, nullo tamen id sensu possit deprehendi, nec quod examen istorum quis præter igneum reformidet. Dolus malus sicubi occurrat palam, satis quidem severè plectitur: id, verò, ne fiat cavet quisque sedulò; nam et faciem, et vestem, et vocem, et artem mutat indies, ut frustrà sit, qui hodie hesternam queratur imposturam.

Schola hîc publica in suburbiis aperitur; non, herclè, incelebris : in quâ sua ars, hoc est Spagyrica (ignoscant mihi chymici, aut succenseant sibi, qui artis inhonestæ nomen laudatissimæ indiderint) juventuti quotidie prælegitur.

His scilicet Alcorani locum obtinet antiquissima Mercurii Historia; orbi nostro penitùs ignota: quæ docet quàm feliciter Cyllenius, adhuc infans, à Neptuno tridentem, à Marte gladium, ab Apolline arcum pharetrámque, à Vulcano forcipem, à Venere cingulum suffuratus sit ; quàmque ferè καθαπερ ἐν τῇ γαςρὶ ἐκμελετήσας TЯv nλETTI, ab Jove fulmen surripuisset: ac, deinde, subdit omnigena defraudandi furandique documenta; tyronem plurimis docens excutere seram, pessulum reserare, lentè movere pedem, arcæ jam clausæ filum viscosum immittere, intactâ crumenâ nummum elicere, quod feceris strenuè pejerare nec interim erubescere, ac mille istiusmodi technas, quarum ego arcana Caballistica disquirere contempsi.

Caupones ad unum omnes ita malè fidi sunt, ut non ausint hospites, vel suis dormientium pulvillis aurum submittere, vel sacculis arcísve confidere quamlibet ferratis; sed, quod obsessos olim Judæos fecisse comperimus †, in suis ipsorum ilib. dormituri recondunt crastino manè repetendum.

In villis vix quenquam videbis, præter molitores, sartores, et paucos fortasse vates Chiromanticos.

[blocks in formation]

CAP. VI.

Plagiana Provincia.

PLAGIANUS dein Tractus ab occidente cernitur spatiosissimus: in quâ, Rigattiera Urbi, non novæ quidem sed renovatæ, Collis Scapulius imminet.

*

Non pauca hîc canæ antiquitatis monumenta reperiet solicitus quis criticorum, præsertim verò poëtica. Ego, certè, saxum vidi, versibus inscriptum Homericis †, alieno tamen authori, quo indignius nihil videbatur, adscriptis. Inter hæc:

et statim:

Μήνιν ἀσδε θεὰ Δημήτερος ἀγλαιοκάρπο. Ορφ.

Ὡς δ' κύντερον ἦν καὶ ῥίγιον ἄλλο γυναικός. Ορφ.
Ως ἀνδρῶν γενεν, ἡ μὲν φύει ἡ δ ̓ ἀπολήγει. Μέσαιος.
Οῖον δὲ τρέφει ἔρνος ἀνὴρ ἔριθηλὲς ἐλαίης. (Ορφ.)
Χώρῳ ἐν οἰοπόλῳ. &c. Hom. II. ρ.

Maronis autem plurimos inveni versiculos, pari modo Homero ac Hesiodo suppositos: et nescio quot paginas vernaculi cujusdam poëta Toscano Petrarchæ adscitos.

Hanc dein, ab austro, excipit Arrebatia; deformata planities, et ruderibus plena. Ibi olim fuisse Trojam, diruta saxorum mole docens; quæ ideo ferunt avos ipsorum demolitos, ut ex multis urbeculis, quarum vestigia pyramidésque remanent, urbes duas pol magnificas, Patronillam et Hierosulen, ædificarent: ubi ergo quondam templa plateáeque, jam campos videas et stabula. Nec ipsi quidem fundo parcit Ruzii violentus æstus; sed, iniquis undis avellens, aut Plaginis impertit, aut Codiciensibus.

CAP. VII.
Codiciat.

CODICIENSEM Provinciam prodigiosi homines incolunt; quos, porcinâ facie, Munsterus ac Mandevillanus depinxerunt. Quadrupedum more, pronâ semper facie incedunt, ne quid inter eundum sur

A Stephano Lexicon suum furatus Scapula canit: "Ast ego contendo Lexi

con esse novum.'"

† Homer. immutat hoc Orphei carmen, ut Justin. Martyr in Protreptico ad Gentes. Hom. Ὡς ἐκ αἰνοτερον καὶ κύντερον ἄλλο γυναικός. De interitu Dionysii. Hæc inter Homeri furta numerat Theod. Canterus var. lect. P. 2. c. 3. Injustè. imitatur Homerus Orph, et Musæum, non spoliat.

Terra Avaritiæ.

reptione dignum prætermittant; neque cælum unquam suspiciunt. Quod ad vocem, grunniunt illi quidem; non loquuntur. Nemini hic, præterquam senibus, commorandi locus est. Florem ætatis cuique, vel Sylva Butinia, si fortiore animo sit; vel, si studioso, Gymnasium Bolsecianum deterit. Soli hîc metallurgi, agricolæ, mercatores. Hi ferè semper, quod de lupo dicitur pugnaturo ac vulpe famelicâ, terrâ vescuntur: quanquam sunt inter hos, qui solo metalli intuitu vivunt, valéntque. Nunquam penè dormiunt: illud unum istis leoninum est. Superstitiosè admodum numini suo, hoc est, Chrysio Deo* addicuntur: nec unquam aut quiescunt aut discumbunt, donec ipsum viderint et adorârint.

Urbes hîc vidi Scrofiolam: villam sanè fœdam; et, Catonis verbò †,"cloacalem, coglieram, serraram, caxam;" quam tamen lustrare volenti mihi non licuit. Unusquisque civium clavem secum gestat, ne quis peregrinus ingrederetur.

Reliqui omnes, per Villas Porciglias dispersi, non tam casis, quam cubilibus contenti sunt.

Hos ego homines, hos mores, has urbes vidi, stupui, risi: annóque demum tricesimo, itineris tanti laboribus fractus, in patriam redii.

Peregrinus quondam Academicus.

* χρύσιος Θεός. + Festus,

INDEX

NOMINUM PROPRIORUM.

ACTEONIUS, saltus: ab Actaæone magno venatore, quem, uti so-
lent, exedebant canes.

Amazonia: notum nomen, olim regio Americana, nunc ob viriles
incolarum animos nostra.

Antoia villa: Hispan. Libido: urbs semper ardens. Urit amor: Virg.
Anylos, sylva. Gr. Anglicè, Woodless,

Aphrodisia, Gr. ab Aeodin. Venus. illa verò à spumâ. Orta salo.
Hic Amantina urbs: cujus nomen nos à tractu Danub. petimus.
Arrebatia, provinc. Hisp. ab Arrebatar, vi rapere.

Artopolis Artocreopolis, Græc. decomp. p, xpées, wóns, panis,
caro, urbs.

Assadora, urbs. Hisp. veru, ab assando dicta.

Assagion, fl. vide marg.

Auffzeichner. Germ. Registrarius.

Beachera urbs. Germ. Poculum. unde nos Angl. a Beaker.

Baldachinum. sic Itali vocant Umbellam, sub quâ Papa equitat (ut
barbaris utar verbis sacrarum cærem.) verbum sacrarum cærem.
"octo hastis sustentatam." Lib. Sacr. Cærem. primo.

Bascia urbs, osculatoria. Ital. à baiser, Gal.

Batillum. u. à Batillo, Latin.

Baveria. prov. Gall. nugas significat.

Bercius port. Flandris notum nomen, &c.

Onna Domus panis: nomen carceris nostratis celeberrimi.

Bolsecium, ur. composita à Bolsa Hisp. crumena, vel Bursa. r mu-
tato in l. et seco. Latin. Gratuletur mihi nunc Bolsecus mendax
ille nebulo, nominis sui originem.

Bubonia. syl. Latin. à Bubonum frequentiâ.

Bugius. fl. Ital. Mendax.—Bugietta vallis. Hæc vallis Mnemone flu-
rigatur. Oportet mendacem esse memorem.
Buscadores, Hisp. Inquisitores, à Buscar, inquirere.

Butina. syl. Gall. butin, prædam signif. hinc Angl. Booty.

Cadilla. u. Latin. diminut. à Cado.

Calaverinus mons à Calaverna Hisp. cranio, à calvo dict.

Candosoccia. Columel. I. v. c. 4. palmites prolixos in vineis, quos
Megros appellamus. Galli, Candosoccos.

MUNDUS ALTER ET IDEM.-INDEX NOMINUM PROPRIORUM.

S. Carniceria. Hisp. Laniena; nec aliud domus Inquisitor.
Caxa. u. Hisp. arca. Hinc Angl. Cask.

Ceniza. u. Hisp. cinis.

Chagrin, Gall. mastus, melanchol.

Charbona. u. à Gall, Charbon. villa subterranea.

Chatouilla. u. Gallic. chatouiller, titillare.

Cheminea. tur. Gall. quær. Marg.

Chitraa. u. xúτga, Græc. poculum.

Cibinium. u. in tractu Danubii: Lat. à cibo.

Ciniflonius, Lat. Horat. ciniflones Hair-curlers.

Cogliera. u. Ital. cogliere, colligere: quasi Gatherington.
Coledochia. pal. à xoay déxɛoda. Gr. quære Marg.

Kotzunga. u. Germ, koken, vomere. hinc vomitio, kotzunga.
D. de Courroux. Gall. iratus, furibundus.

Crapulia, vide Marg. Latin.

Creatium. u. Græc. иpéas, caro.
Crocetta. u. Ital. crux.

Krugtopolis, à German. krugt, Amphora.

Cuba. u. Græca, Alea.

Cucina. u. Ital. vide Marg.

Cuillera. u. Gall. cochlear, inde petita vox.

D'ayuno. Hisp. urbs. Jejuna.

Derrumbiada, Hisp. præcipitium.

Desuergona. u. ab. Ital. voce, quæ impudentiam sig.

Devoracum. u. Lat. à devorando.

Di-Marza, Ital. sanguinis corrupti, saniei.

Dienta. ab Hisp. Dens.

Doxia, Græc. à ▲ón, opinio.

Dudosa. Acad. Hisp. Dubia b, mutat. in d.

Dunius port. Dunkerk.

Duricoria. u. Lat. Ficus 'duricoriæ. Plin. 1. xv. c. 18.

bent corticem.

Erotium. u. Græc. quæ et Amantina.

Eugynia. reg. Græc. Terra bonarum Fœminarum.

Farfellia. u. Ital. Farfello; papilionem sig.
Faessera. u. Germ. Doliaris urbs.

Favillia. Lat. à favilla.

T. del Fogo. c. Latin. mutato in g.

Fourmagium. u. à Gallic. fourmage. caseo.

Fouetta. u. Gall. Flagellatoria.

Fripperia vicus quidam Lutet. Parisiorum.

Frivianda, pr. vid. Marg. p. 144.

Frugiona. Lat. Margin. ibid.

Furto-Francheça u. compos. à Latino,

Furto, et Gall. Franchise, libertas.

Garilla. u. Lat. à garriendo.

Gesundheits. Germ. quod nos Angl. Healths.

219

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »