Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
Et torquere mero, quem perspexisse laborant, 435
An sit amicitia dignus : si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares, Corrige, sodes,
Hoc, aiebat, et hoc. Melius te posse negares
Bis terque expertum frustra, delere jubebat,

440
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum, quam vertere, malles ;
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, 445
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus. Non dicet : cur ego amicum 450
Offendam in nugis ? Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget,
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, 455
Qui sapiunt: agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum
Clamet, io cives ! non sit qui tollere curet.

460 Si curet quis opem ferre et demittere funem, Qui scis, an prudens huc se projecerit, atque

[ocr errors]

441. formatos, de conj.; ter natos, de conj.

443. sumebat.

Servari nolit ? dicam, Siculique poetae
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465
'nsiluit. Sit jus liceatque perire poetis :
nvitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, jam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet: utrum 470
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus. Certe furit, ac velut ursus
Objectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus:
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, 475
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

NOTES.

[graphic]
« AnteriorContinuar »