Imágenes de páginas
PDF
[graphic][merged small]
[graphic]

VAM viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina Henricus Drury," secutus est

doctissimus Gulielmus Linwood, cum alter

2 Arundines Cami, suaves illas et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam contexeret Oxoniensem, eamdem insistimus non aemulantes nos qvidem : inter duas enim celeberrimas orbis terrarum Academias unumqve Ludum Litterarium aemulatio esse potest nulla : sed, cum harumce litterarum studia, quae veremur ne in dies obsolescant, nondum penitus excidisse videremus, condendum censuimus eiusmodi monumentum, qvod posteris hominibus traderet, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliqvando vestigia posuisse.

Etenim iam anni sunt amplius qvinqvaginta, ex quo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis Butlerus, vir omni laude praestantior. Qvi qvid ad litteras antiqvas excolendas, qvid ad pueros liberalius instituendos contulerit,

Multis ille bonis flebilis occidit,

Nulli flebilior qvam mihi, qui eximiam illius viri indolem per annos amplius triginta penitus cognoveram.-K.

sciunt qvidem multi: qvibus autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis innotuit, plerisqve vix esset credibile. Nobis igitur hoe opus aggredientibus spes illa calcar subdidit, fore ut viri tanti tamqve egregie meriti “haerentem capiti multa cum laude coronam” novis qralibuscumqve floribus ornaremus.

In Corolla contexenda qrid cuiqve debuerimus, legentibus erit in propatulo. Qvi nos aut suppetiis instruxerunt aut ingenuo favore prosecuti sunt, iis, qvotqvot sunt, gratias agimus et habemus ingentes. Neque vero dubium est nobis qvin multi ubiqve sint Salopienses, qui si consilii nostri fieri potuissent certiores, summo nos studio nervisqve omnibus adiuturi fuerint. Hos igitur in primis et benevolum quemqve lectorem enixe rogamus, ut huic opusculo nostro faveant, et, si plura, qvod speramus, non displicuerint, maculis iis, qvas humana parum caverit natura, offendi se ne patiantur.

Dabamus Londini
Cal. Febr. A. S. MDCCCL.

[graphic][merged small][merged small]
[graphic]

ID A BRINAE Corollam qvi ante annos novem

contexuimus, iidem Dei beneficio hodie

retexentes primum pro virili parte ita 16) Ny emendavimus ut eam ad antiqvitatis optimae normam acrius exigeremus ; deinde ita immutavimus auximusqve ut rerum cum varietati tum dignitati consuleretur ; deniqve ita concinnavimus, ut carminibus ceteris loco motis, qvod inviti qvidem sed consulto et cogitato fecimus, ea tantum in nova editione comparerent, qvae ex alia in aliam lingvam conversa essent. Itaqve librum, nisi omnia nos fallunt, haud paulo probabiliorem qvam antea fuit, lectoribus nostris paucis illis quidem, sed doctis, elegantibus, humanis, in manus tradimus, dolituri, ut cum Flacco loqvamur, si spe nostra deterius iis placiturus sit.

Londini
Cal. Ian. A. S. MDCCCLIX.

[graphic][subsumed][merged small]
[graphic]

AVS UM iam sub praelo esset haec Editio Tertia,

unus isqve natu minimus ex Tribus Viris, Aboud qvi Floribus Legendis fuerant, Iacobus osen Riddell, A. M. Collegi Balliolensis Socius, mortalitatem explevit. Qvi qva indole virtutis fuerit, qva morum sanctitate, qvam modesta constantia, qvam suavi humanitate, qvam accurata deniqve et eleganti doctrina, sciunt Oxonienses sui, eumqve pari ac nos, praeceptor eius et condiscipulus, amore, luctu, desiderio prosequuntur. Ειρήνη τω ειρηναίω.

In huius locum successit ad Flores Legendos H. H. eiusdem Collegi qrondam Scholaris.

Qvo adiuvante qvod hanc Editionem Tertiam emisimus non emendatiorem tantum, sed multo etiam auctiorem et minore tamen pretio venalem, gratiam inire voluimus apud eos lectores, qvibus hic noster libellus nec illepidus videri solet nec ad humanitatis studia fovenda prorsus inutilis.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »