Imágenes de páginas
PDF
EPUB

emendationibus h. e. corruptionibus illum tuerer, et in statum velut suum assererem.

Quo plures lectores et studiosos habuit Horatius, eo plures illi etiam manus admovere emendandi caussa conati sunt, non æquo successu, dissimili nimirum ipsi ingenio doctrinaque. Ingeniosi et eruditi viri sibi placuerunt, si quid exsculpere possent elegantia Horatii, ut ipsi arbitrabantur, dignius: sed primum illud ipsum judicium, Quid sit in scriptore prope bis mille annorum elegantius? difficile est et ita multis sæpe rationibus involutum, ut merito hoc maxime in genere quo quis est doctior, tanto majoris modestiæ caussas habeat.

Et si demus viris doctis, (quod cum universim negari propter humanæ naturæ et rei ipsius conditionem non possit, tamen in hoc vel illo loco propter caussam modo indicatam concedi vix ac ne vix quidem potest) ipsos aliquid invenisse accepta lectione melius, pulchrius; an ideo illud potius scripsisse Horatium, confectum est? Licuitne dormitare, halucinari etiam Horatio?

Quid scripserit Flaccus, ea quæstio historica est: in ea testibus, h. e. libris antiquis, consentientibus præcipue, credendum, quamdiu ipsi sibi fidem non abrogant, quamdiu non dicunt aperte repugnantia. Sed videntur interdum repugnare, quæ, circumspecta rite omni circumstantia, in concordiam possunt redigi eo, ut in musicis, jucundiorem, quod habent aliquid pugnæ admistum. Tali úμwga non observata fraudi fuere non nunquam Bentleio V. C. Serm. 2. 5. 79. et 103. Si quid autem sit etiam, quod a vitiosa repugnantia liberare non possim, non ideo urere et secare licet, non

grassari in libros, ut in discipulorum pensa solet emendatrix manus præceptoris: sed nisi ita mollis, ita liquida, ita clara, ita unica sit emendatio, plane uti dubitare homini rerum perito non liceat, modestiæ nostræ et bonorum librorum integritati potius ita consulamus, ut in margine, quid nobis videatur, indicemus.

Dici non potest, quam facile sit hic falli, labi, corrumpere quod emendare velis. Cum concedatur senibus Tegautoλoyev, dicam quid mihi usu venerit. Fuere ab adolescentia inde mea amici, eruditi sane homines et ingeniosi, qui subinde accusarent meam in emendationibus vel alienis vel meis admittendis tarditatem. Sed fateor ingenue, aliquoties tamen cum omni illa, quam ego cautionem appellabam, ipsi timiditatem, aliquoties mihi usu venisse, ut aucto scilicet rerum verborumque usu, retractandæ essent emendationes, quæ valde mihi placuerant.

Quo minus pœnitet in Horatio causam receptarum lectionum suscepisse non nunquam contra ipsum Bentleium, etiam ubi irascitur (ut ad Art. Poët. 441.), quod solent non nunquam viri docti, cum putant iniquum esse librariis semibarbaris plus fidei haberi quam suæ rationi, hoc est recta: quasi vicissent vero suam rationem hic esse rectam. Contra hanc criticorum quorumdam vehementiam armatum pectus habere debet Horatii præsertim editor, et malle cum Philoxeno ire in Lautumias, quam laudare non bonas, cujuscunque demum sint, quam recipere pulchras quantumvis, sed minus necessarias, emendationes.

Qui hoc potest, ille multo minus movebitur ab iis, qui vel omnium bonarum rerum rudes, vel certe suavitatis poë

ticæ expertes, aut non satis familiariter versati cum scriptore, quem contrectare audent, corrigere aliquid et emendare conantur. Talia multa cum non ignorarem, præterii sciens, ac satis habui ipso silentio de illis judicasse. Eandem fere rationem tenui circa portentosos Harduini conatus, qui in Pseudo-Horatio, parte operum Varior. Amst. 1733 fol. Lyrica opuscula omnia, qua solebat importunitate et impudentia, veteri Horatio, cujus esse fatetur sermones atque epistolas, abjudicata, cohorti impuræ, in cerebro ipsius nidulanti, adscribit, quæ sæculo XIII. ea confinxerit et antiquis hominibus per fraudem subjecerit, quæ puerili credulitate Ciceroni, Virgilio, ceteris, eruditi omnes, ante quam ipse exoriretur, tribuerint. Hujus, speciminis causa, portenta quædam insignia deportavi; ceterorum ne mentionem quidem faciendam censui.

Nec valde commemorabiles putabam ullas trajectiones, quas Dan. Heinsius, et Boivinus, et non ita pridem Aldrichius*, commenti sunt; quod genus emendandi tum demum probabile fit, cum potest ratio perturbationis vel folii unius pluriumve trajectione, vel ex verborum eorumdem repetitione, ita clare demonstrari, ut oculis cerni et prope manu teneri res possit, quomodo curatum a nobis Demosthenis encomium Lucianeum arbitramur.

An huc referimus etiam illam Sanadonis, ingeniosi sane atque eruditi hominis, ordinationem Odarum Horatii, quæ, ne quid aliud dicamus, repugnat non libris modo omnibus, quorum ad nos memoria pervenit, sed cum

* Qui Serm. 2. 3. plane aliter ordinavit, ad cujus mentem ea ecloga expressa est in calce Baxterianæ secundæ. De Heinsii et Boivini conatibus vid. Bentl. ad Epist. 2. 2. 87.

ceteris Grammaticis*, tum Diomedi, qui Prisciano certe et sexto sæculo nostro est antiquior, idemque odas omnes poëtæ eo ipso ordine, quo habentur in libris nostris, recenset? Poëtam quidem ipsum primo libros tres carminum, deinde intervallo longo interposito quartum edidisse, auctor est Suetonius in vita; cui rei plane Sanadoni institutum repugnat.

Sed operæ pretium est, h. e. studiosis Horatii, qui Bentleianum exemplar ad manus non habent, accommodatum, poni post hanc præfationem locum integrum ex præfatione viri magni, quo tempora librorum Horatii ordinat; de quo hoc certe confirmare possum, me, dum recenseo singulas Eclogas, diligenter attendisse, si quid esset Bentleianis temporum rationibus adversum, nec deprehendisse quidquam, quod momentum aliquod ad eam evertendam haberet, licet quibusdam Eclogis non improbabili ratione forte tempus etiam aliud, recentius præsertim, possit adscribi. De Sæculari Carmine suo loco satis dictum, et laudatum ingenium Sanadoni. Possit aliquis drama velut quoddam non absimile contexere ex iis, quæ in Canidiam scripta sunt, si jungat Serm. 1. 8. Epod. 5. et 17. denique Carm. 1. 16. qui ipse ordo ex argumento elucens pulchre Bentleianam de temporibus hypothesin

confirmat.

Quæ adhuc disputavi, ea ad illam fere partem consilii

* Excipio solum Priscian. i. 14. p. 997. med. ubi citatur Horat. in 1 Car. Ludere cum vitulis salicto Prægestientis; quod est Car. 2. 5. 9. Sed licet ita sit etiam in editionis Aldinæ et Basileensis exemplaribus, non dubito quin sphalma sit illi simile quod i. 6. p. 689. med. tanquam ex primo citatur versus Horatii Car. 2. 15. 14. Nulla decempedis etc. quod ipse Priscianus emendat, qui i. 8. p. 794. pr. laudat ex secundo.

mei pertinent, quod statui conservare, quantum in me est, Horatii verba, ordinemque poëmatum, ut ea ex antiquis libris ad nos pervenere. In varietate lectionis, quam alteram dotem editionis nostræ volebam esse, modum servare eum volui equidem, quem optimum mihi videri, supra indicavi. Notarum, quibus ea in re usus sum, explicationem deinde ponam, et eadem indicabo auxilia hujus editionis, eorumque auctores.

Qualem optarem interpretationem Horatii, id ipsum quoque supra ostendi, eamque rationem pro virili parte secutus sum. Bene dicta ab antiquis scholiastis et Baxtero non opus habebant mea confirmatione: si quid secus sentirem, in iis locis, qui momentum aliquod habere viderentur, indicavi libere: ceterum hic moneo, silentio me meo non probare voluisse quidquam; sed uti de meis observationibus, ita de Baxterianis integrum lectori relinquere. Itaque iniquus fuerit, si quis cogere me velit ad præstanda omnia, quæ vir doctissimus posuit. Ceterum, quod jam innui, eam suis est meritis opinionem consecutus Baxterus, ut neque cum sine teste in re antiquaria loquitur, fides illi temere neganda sit.

In refutandis aliorum interpretationibus rarissime occupatus fui; satis habui in iis locis, quæ non recte tractata arbitror, eam ponere sententiam, quæ vera mihi videtur vel certe aliis probabilior. Si quid mihi invito exciderit, quo vel religio in Deum lædatur, vel humanitas, illud ne dictum volo, et mea primus sententia ultro damno.

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »