Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ligere poëtam, novatorem in verbis nonnunquam, multa e Græco fonte licentius derivantem, sæpe ad Fabulas, Historias, Geographiam, Genealogias, Personas sua ætate nobiles, post paullo ignorantiæ quadam nocte sepultas, alludentem ; quibus neque vacet, neque alias integrum sit ad alios libros transire, magnos commentarios volvere, qui præsertim destituant sæpe, ubi minime opus erat, studiosos ; hac ergo conditione cum et major et nobilior pars sit lectorum Horatii ; optabile sane erat talium exemplarium exstare copiam, quæ breves, ne onerent et velut obruant ipsum Poëtam, sed, quantum præstari potest, bonas interpretationes eorum locorum habeant.

Spectabant hoc prudentes viri qui Delphino tum suo, et' per 'hunc studiosis reliquis, parari jubebant eorum, qui classici vocantur, Latinorum scriptorum editiones : sed quantum h. e. quam parum quidam, quam nihil plerique profecerint, sæpe jam homines eruditi conquesti sunt.

Horatio illud commode præter plerosque accidit, quod inventi sunt mature Grammatici, qui vel nomina Horatiana libris explicarent, vel scholia et Annotationes scriberent, quibus ea loca declararent, quæ obscuritatem aliquam ab iis, quas commemoravi modo, causis contraxerant; qui præstarent Horatio, quod suo Boilavio nostra memoria præstitit, ab ipso adjutus auctore, Brossettus ; cujus absque commentario, quotus-quisque Gallorum ipsorum hodie intelligeret Boilavium ? Antiquissimi ergo eorum, quos hodie Scholiastes vulgato nomine appellamus, discere multa ex senibus vel ex libris poterant, quorum postea memoria intercidit.

Horum si hodie sinceri exstarent commentarii, ad eum modum, ut Asconii Pediani quædam Ciceronis ora

tionum interpretamenta habemus, mire inde adjuvaretur jucundissimi poëtæ intelligentia. Sed dolendum est, ita a posterioribus priorum labores esse corruptos, truncatos, interpolatos, uti nunc opus sit homine subacti multo usu et longa consuetudine judicii, qui veteris purpuræ lacinias, interdum vix filamenta, eruere ex istis centonibus, et inde lucem suam dare Horatio possit. Si quis talis nanciscatur etiam antiquissimorum exemplarium copiam, et adhibeat ad eam rem patientiam satis longam, ille forte hinc inde adhuc ultra Baxterum Flacco prodesse queat.

Nempe ad hoc nunc veniendum est. WILLIELMUS BaxTERUS“, vir doctus, Richardi nobilis Theologi fratre genitus, ófaatns ille quidem, sed item tamen tohupadsGtatos, qui in literis antiquariis Britannorum suorum, tum Græcorum Romanorumque, et institutione puerorum, et re tenui, consenuit, auctor Glossarii Antiquitatum Britannicarum, dedit Londini ciɔlɔcci, 8vo. Q. Horatii Flacci Eclogas, cum scholiis præcipue antiquorum Grammaticorum, Helenii Acronis, Pomponiique Porphyrionis, quorum reliquias fædis interpolationibus purgatas ac fere integras reponere se putabat. Utrum suo solius ingenio et judicio in censura illa delectuque versatus sit, an adjumenti quidquam ex antiquis libris habuerit, nusquam, puto, indicat: sed dum de præsidiis externis tacet, fatetur, credo, nulla se habuisse.

Ceterum mihi non est dubium, quin plerumque certe bene judicarit vir reconditæ eruditionis, ut illum appellat severus censor Bentleius ad Carm. 1. 3. 20.; qui docti

• Qui de viri vita et libris editis ineditisque doceri volunt, adire debent Biographiæ Britannicæ tomum primum.

interpretis elogium illi non invidet, neque eum reprehendit, ut ad Ser. 2. 3. 28. it. 2. 4. 67. Et sane eruditus est, ac doctrinæ melioris aliquid nobis impertit, etiam cum errat, aut nimis indulget ingenio ; id quod præcipue circa illas Dilogias i. Allegorias, tantopere amatas viro, contingere observo V. G. Carm. 1. 15. et 28. et 34. it. 2. 1. 11. et 3. 3. et 4. 1. atque 6. denique Epodon 13. 12. ; in quibus locis parum videtur memor fuisse eorum, quæ salubri consilio ipse monuit ad Car. 4. 7. 10. (vid. Addend.) sed ut simul moneret de tribus horis s. anni tempestatibus, quod nescio an Latinis literis proditum sit. Quod in posteriore editione amarus interdum videtur in Bentleium, forte ab illo contemtum se putabat (vid. ad Car. 4. 14. 10.), forte morosulum senectus fecerat, forte ne destinarat quidem typis omnia, quæ illuserat marginibus libri sui.

Quæ cum ita sint, Baxteriana exemplaria Horatii commendare solebam junioribus amicis ; et nunquam forte de edendo Horatio cogitaturus ipse fueram, illorum si copia fieri studiosis in Germania potuisset. Sed cum visum esset librum ita utilem, ita commodum, parabilem etiam facere nostris, nolebam illum sine dote aliqua a me dimittere, idque eo minus cum præter ea, quæ quadraginta amplius annorum cum Flacco familiaritas, et usus aliquis earum rerum, quibus hic opus est, subjicere poterant, etiam a fortuna offerrentur quædam ornandæ editionis præsidia. Quare statui tribus illis generibus, quæ in ipso ingressu commemoravi, augere, pro præsenti copia et voluntate, Baxteri editionem.

Ac primo quidem non tam hoc egi, ut emendarem Horatium, quod munus cumulate, et forte plus, quam opus erat, illi præstitum arbitror; quam ut ab intempestivis

emendationibus h. e. corruptionibus illum tuerer, et in statum velut suum assererem.

Quo plures lectores et studiosos habuit Horatius, eo plures illi etiam manus admovere emendandi caussa conati sunt, non æquo successu, dissimili nimirum ipsi ingenio doctrinaque. Ingeniosi et eruditi viri sibi placuerunt, si quid exsculpere possent elegantia Horatii, ut ipsi arbitrabantur, dignius : sed primum illud ipsum judicium, Quid sit in scriptore prope bis mille annorum elegantius ? difficile est et ita multis sæpe rationibus involutum, ut merito hoc maxime in genere quo quis est doctior, tanto majoris modestiæ caussas habeat.

Et si demus viris doctis, (quod cum universim negari propter humanæ naturæ et rei ipsius conditionem non possit, tamen in hoc vel illo loco propter caussam modo indicatam concedi vix ac ne vix quidem potest) ipsos aliquid invenisse accepta lectione melius, pulchrius; an ideo illud potius scripsisse Horatium, confectum est ? Licuitne dormitare, halucinari etiam Horatio ?

Quid scripserit Flaccus, ea quæstio historica est: in ea testibus, h. e. libris antiquis, consentientibus præcipue, credendum, quamdiu ipsi sibi fidem non abrogant, quamdiu non dicunt aperte repugnantia. Sed videntur interdum repugnare, quæ, circumspecta rite omni circumstantia, in concordiam possunt redigi eo, ut in musicis, jucundiorem, quod habent aliquid pugnæ admistum. Tali ošúuwga non observata fraudi fuere non nunquam Bentleio V. C. Serm. 2. 5. 79. et 103. Si quid autem sit etiam, quod a vitiosa repugnantia liberare non possim, non ideo urere et secare licet, non grassari in libros, ut in discipulorum pensa solet emendatrix manus præceptoris : sed nisi ita mollis, ita liquida, ita clara, ita unica sit emendatio, plane uti dubitare homini rerum perito non liceat, modestiæ nostræ et bonorum librorum integritati potius ita consulamus, ut in margine, quid nobis videatur, indicemus.

Dici non potest, quam facile sit hic falli, labi, corrumpere quod emendare velis. Cum concedatur senibus Tegsautoroysīv, dicam quid mihi usu venerit. Fuere ab adolescentia inde mea amici, eruditi sane homines et ingeniosi, qui subinde accusarent meam in emendationibus vel alienis vel meis admittendis tarditatem. Sed fateor ingenue, aliquoties tamen cum omni illa, quam ego cautionem appellabam, ipsi timiditatem, aliquoties mihi usu venisse, ut aucto scilicet rerum verborumque usu, retractandæ essent emendationes, quæ valde mihi placuerant.

Quo minus poenitet in Horatio causam receptarum lectionum suscepisse non nunquam contra ipsum Bentleium, etiam ubi irascitur (ut ad Art. Poët. 441.), quod solent non nunquam viri docti, cum putant iniquum esse librariis semibarbaris plus fidei haberi quam suæ rationi, hoc est rectæ : quasi vicissent vero suam rationem hic esse rectam. Contra hanc criticorum quorumdam vehementiam armatum pectus habere debet Horatii præsertim editor, et malle cum Philoxeno ire in Lautumias, quam laudare non bonas, cujuscunque demum sint, quam recipere pulchras quantumvis, sed minus necessarias, emenda. tiones.

Qui hoc potest, ille multo minus movebitur ab iis, qui vel omnium bonarum rerum rudes, vel certe suavitatis poë

« AnteriorContinuar »