Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

ODE I.

AD MECENATEM.

Horatius semisticus, quo novum et leve Carminis genus apud severos excuset, fatetur se cum cæteris mortalibus insanire. (Est autem hæc velut præfatio libri. G.) Alü alüs delectantur studïs; ego vero, si a Mæcenate inter lyricos relatus fuero, h. e. si carmina hæc mea probata fuerint Macenati. Z.

Metrum Choriambicum Asclepiadeum.

MECENAS atavis edite regibus,

O et præsidium, et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat: metaque fervidis

5 Evitata rotis, palmaque nobilis

Terrarum dominos evehit ad Deos.

VARIETAS LECTIONIS.

1 regiis Brod. 2 O desiderium et d. d. m. laudat Turnebus Adv. XXVI. 7. ut dubium sit, emendare voluerit, an memoria deceptus sit. C. 3 Olympium conj. Cuning. 6 evehere conj. Bentl.

ODE I.

1 Erat enim, si Veteri Scholiastæ fides, Porsena affinis, adeoque a veteribus Hetruria Lucumonibus, sive Regibus, originem suam duxit. Dicitur contempsisse senatoriam dignitatem, mansisse autem semper in equestri ordine. Vet. Schol. B. Cf. infra III. Od. 29. 1. Sat. I. 6.1. Propert. III. 9. 1. Vellei. II. 88. Z.

2 Præsidium, quia Patronus; Decus, quia Augusti gratia potens. Insigne mœstis, præsidium reis. Lib. II. Od. 1.

3 Curriculum nunc pro stadio accipiendum, non pro curru, quod nonnulli putant,

4 Omnis certantium labor in circumagendo ad metam. Torrentius. Sic et Homerus Iliad. Ψ. 340, λίθου δ ̓ ἀλέασθαι ἐπαυρεῖν, Μή πως ἵππους τε τρώσης κατὰ θ ̓ ἅρματα ἄξης.

5 Non opus est plena distinctione ad palmaque nobilis, quod putavit vir magnus Ianus Rutgersius.

6 Terrarum dominos simpliciter Deos hic vocat: de Græcis studiis loquitur, apud quos ad Deorum fastigium evehi sibi et præconibus suis videbantur certaminum sacrorum victores. Conf. mox v. 30. DIs miscent superis. G. Igitur perperam Baxterus aliique intelligunt Romanos, quos Virgilius Rerum dominos

vocat. Z.

B

Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus:
Illum, si proprio condidit horreo,
10 Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros, Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
15 Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
20 Nec partem solido demere de die

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

7 nobilium Brod. Gott. a manu prima. it. collat. Sax. 8 Certet MSS. duo Bers. C. 10 vertitur MS. Bersm. C. 13 demoveas conj. Lambini. Z. 15 Icareis Glarean. 17 Pro rura, tuta, conj. Acidal. ad Vellei. II. 110. 1. probant Gronov. et Bentl.

7 Hunc intellige juvat, vel ad Deos evehit. Infinitum et nomen eodem verbo juncta, ut mox v. 20. ut Car. 4. 1. 29. Me nec femina -nec certare juvat mero. cf. Epist. I. 17. 33. G. Suaviter turba Quiritium: siquidem antiqua Quiritium appellatio honoratior; uti nostris hominibus Britannorum.

8 Tergemini sunt, ubi tres uno partu eduntur; estque Dativus pro Accusativo; et Finitus numerus pro infinito. Vet. Schol. B. Igitur ter geminis honoribus tollere est ad multiplices honores extollere et provehere. Neque tamen displicent, qui Ablativum malunt, et ter geminos honoret yolunt esse ædilitatem, præturam, et consulatum. G. Sententia poëtæ videtur hæc: Hic se putat beatum, si populus Rom. cujus in comitiis favor est inconstans, eum certatim ornat summis et amplissimis honoribus. Z.

9 Vocibus proprio et patrios inest os avari hominis. Gaudentem; h e. quod gaudeat; est enim 'Αιτιατικόν.

10 Quidquid, i. e. omne genus, et quantum, proportione habita, si agri illius æque feraces sint, ac Byzacenus ille, de quo Plin. 17. 5. Centena quinquagena fruge fertilis campus. Sic Ser. 2. 3. 87. Frumenti quantum metit Africa. G.

11 Sarculum Græcis Exapíos et Exaλidios, A hoe; alii Máx:λλav dicunt. B.

12 Attalicis cond. h. e. Attali, seu maximis divitiis propositis. Z.

13 Neque ab æneis clavis, neque a nautica materia trabem Cypriam nominavit Poëta; sed a Cypriis mercibus: Ne Cypria Tyriaque merces Addant avaro divitias mari, Lib. III. Od. 29.

14 Nautam per 'Evriλiouòv mercatorem dicit; et secet pro trajiciat, quomodo Anacreon meus, rà πęāra ríμvi.. B.

Baxterus respexit forte ad Anacr. 35. 6. xupa Tiμves. G.

16 Metuens reduplicative sumendum, quatenus, quam diu metuit. G.

Sci

20 Posterius nec dicitur pro et non. licet ut non intermittal, sed continuet lætitiam totius dici. Vet. Schol. Vinoque diurno Placari Genius festis impune diebus. De Arte Poët, 209. Hoc sequentia satis probant. Sic et Homerus scribit et deos convivatos fuisse,

góa hμag is nih.ov naradurre. B. Est igitur sententia, Et ne parte quidem demta, vel excepta, totum ac solidum diem impendere voluptati atque otio. G. Imo sensus est, ut dudum Lambinus vidit: Alius delectatur valde vino optimo vetere, et beatum se putat, si dici integri, quem alü in rebus agendis consumunt, partem consumit bibendo. Ergo, demere partem de die solido, est idem quod infra II. 7. 6. diem morantem frangere mero. Z.

Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.
Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permistus sonitus, bellaque matribus
25 Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, teneræ conjugis immemor;
Seu visa est catulis cerva fidelibus;
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederæ præmia frontium
Dis miscent superis: me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.

30

35 Quod si me lyricis vatibus inseris, Sublimi feriam sidera vertice.

24 Permixtus MSS. Bersm, sed repugnante consuetudine Horatü. Z. 25 Detestanda legit Lactantius ad Statü Theb. III. 377. C. 30 Diis vulgo: sed metrum poscit scripturam MS. Anhalt. Z. 33 prohibet Brod. neque Polymnia codd. Aldi, male. Z. 35 inseres codd. duo Bland. et Carr. C.

23 Litui acutus est sonus, tubæ gravis: inter lituum et tubam hoc distare inveni: Lituus equitum est et incurvus; tuba vero peditum et directus. Vet. Schol.

25 Manet, pernoctat.

28 Plage funes sunt, quibus retia tenduntur, prodente Servio. B. Rupit plagas, alii interpretantur perruptis plagis evasit, alii, irruit in plagas, ut evaderet. Z.

29 Quod placet quibusdam viris doctis, Te doctarum etc. ut ad Mæcenatem referatur, nec librorum suffragium habet, et exigua laus est in Mæcenate poëtica facultas, insuperque falsa. Vid. Meibom. Mac. C. 23. Sed de se passim talia prædicat Horatius, præsertim Carm. 3 extr. Eregi monumentum, etc. G. Ergo, si me est vera lectio, sensus est: Me maximopere delectat corona hederacea, qua frontes poëtarum ornantur, item solitudo et nemus opacum, quo quidem loco solent esse

Nympha et Satyri saltantes; si Musæ me compellunt ad Odas faciendas. Z.

31 Ascripsit Liber Satyris Faunisque Poetas. Ep. 19. Lib. I.

33 Sosipater et antiquissimi Cruquii Codd. habent Polyhymnia non Polymneia, quod nonnulli volunt.

34 Barbiton, Lyra septichordis eburnea. Vet. Schol. Lesboum autem ob imitationem Alcæi atque Sapphus.

35 Longesuavius est inseris in Præsenti, quam Futurum inseres.

36 Rursus Dilogia usus est, q. d. et divus fiam et insaniam; et imitatus est Theocritum; Eis alliga üμμn åhrõμai-Cæcus amor sui, et tollens vacuum plus nimia gloria verticem. Od. 18. Lib. I. B. De magna felicitate Ovid. 1.210. Et tetigit summos vertice Roma Deos, G.

[ocr errors]

ODE II.

AD AUGUSTUM CÆSAREM.

Poëta incertum se dicit, quis Deus sub humana Augusti specie Divi Julii necem vindicaverit. (Non potuit Horatius invocare Deum ultorem necis Cæsarianæ, miles ipse Bruti: sed blanditur Augusto post bella civilia reddenti tranquillitatem: et pertinet forte, quod pulchre conjecit Sanadonus, neque Bentleianis rationibus repugnat, ad illud ipsum tempus, quo Augusti nomen, quod habet vetus inscriptio hujus carminis, suscepit. Vid. Dio. 53. 20. p. 510. C. et quæ dicentur ad v. 29. G.)

Metrum Sapphicum; quartus versus Adonius.

JAM satis terris nivis atque diræ
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces,
Terruit urbem:

5 Terruit gentes, grave ne rediret

Seculum Pyrrhæ, nova monstra questa:
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes:

Piscium et summa genus hæsit ulmo,

10 Nota

Nota quæ sedes fuerat columbis:

Et superjecto pavidæ natarunt

Æquore damæ.

1 Pro terris Heins. conj. tetræ, quod placet Burm. ad Serv. Æn. 3. 589, no. 97. 4 orbem Brod. 7 dum MS. Bersm. C.

[blocks in formation]

Neptuni armenta pascit. G. Pecus convenienter dixit: erat enim Proteus (juxta Veterem Schol.) belluarum marinarum pastor.

9 Hunc locum imitatus est Naso Met. 1. 296. Hic piscem summa deprendit in ulmo. Leviter in re tam atroci et piscium et palamborum meminit, nisi quod hi Excessus Lyricis concessi sint. Vet. Schol.

10 Columbis locum in arboribus, et hic adeo, negant Critici post Bentleium, et palumbis substituunt. At generis nomen est columba, quo et palumbes et turtures comprehendi possunt, quibus in arboribus sedes esse nemo negat. Ita palma frequentatur columbarum nidis apud Sueto. Aug. 95. Vet. Scholiastes palumbes speciei nomine declarat. Vid. Plin. 10. 34. et 35. Sic Virg. Æn. 6.203.

columbæ super arbore sidunt.

11 Superjecto posuit pro exeunte et terras

[blocks in formation]

inundante: Superjecto, id est, super terras jacto. Vet. Schol.

13 Terribiliter proferendum. Flavum dieit colore limi. Vet. Schol.

14 Litus Etruscum vel maris inferi s. Tyrrheni,cujus fluctus ab Austro commoti exitum non dant defluentibus undis, et sic eas retorquent, vel, quod fere malim propter ea quæ sequuntur, litus ipsius Tiberis dextrum, quod spectat Etruriam et occidentem: unde retortis undis, sinistra ripa, Romam alluente, labitur. Nempe paullo supra Romam a sinistra veniens Anio, Iliæ maritus, Tiberi infunditur. Potuit ergo Horatius ipsum quoque Tiberim, respectu Ilie, matris Romuli et Remi, uxorium amnem vocare, qui injurias illius et querelas, de interfectis liberis suis, exsequeretur in illis, qui a mutua cæde supererant. G.

15 Ita per Periphrasin nominavit regiam. Regiam dicit Numa Pompilii qui ad Vestam habuit regiam. Vet. Schol. Nuper me ad regiam pene confecit, Cicero de eodem loco; teste eodem Schol. Dicebatur Tiberis per Rostra ante habuisse meatum, quæ templo Vesta junguntur. Vet. Schol. Hic locus eriguus, qui sustinet atria Vestæ, Tunc erat intonsi regia magna Numa. Ovid. Fast. VI. 263.

17 Fabulæ ferunt Iliam nupsisse Anieni

flumini, quem et Tiberinum vocabant, hodie Tiverone. Nimium jactat, non nimium quærenti: Quærebatur de morte Cæsaris, hominis sue originis. Vet. Schol.

19 Erat urbs Roma in Jovis Capitolini tutela. Est igitur hæc præparatio ad sequentia, Cui dabit partes, &c. Terreri Jupiter jussit populum, non perire. Vet. Schol. Ne que sane erat Jupiter alioquin admodum uxorius. Est igitur emphatica Dilogia in Uxorius amnis. B. Jupiter non modo Homericus medium se servat, cujus somno abutuntur alii DI, Iliad. E. sed etiam ille Ciceronianus pro Rosc. Am. c. 45. nihil perniciei causa, consilio divino, nocet. G.

21 Etiam bella civilia deorum iræ tribuuntur.

24 Figurate Juventus pro posteritas. 28 Ignem Trojanum, quem Æneas Latio secum intulit, et ex quo fatum hujus urbis et imperii pendebat. Divus Julius erat Vestæ sacerdos. Ne dubita, meus ille fuit, meus ille Sacerdos; Sacrilega telis me petiere manus. Ovid. citante Rodellio. B. Locus est Fast. 3. 699 et mox 706 idem Pontificale caput vocatur. Vesta itaque indignabatur cædem Cæsaris: sed non minus graviter ferebat exhauriri cædibus urbem, suæ tutelæ commendatam. G.

« AnteriorContinuar »