Imágenes de páginas
PDF
EPUB

>

aliis arbitror, quippe quod neque Horatio cognitum, neque a vetustioribus scriptoribus usurpatum sit. Quintilianus etiam, qui nomen epodus ad breviorem illum in disticho versiculum adhibuit, totum carminum genus Iamborum nominavit (cf. Inst. orat. IX, 4, 141 et X, 1, 96). Postquam enim Archilochus eo genere distichi in maledicis suis carminibus usus est, in quo versui longiori iambico i. e. senario brevior i. e. quaternarius, vel hexametro iambicus, vel omnino versui longiori, uti elegiambo, brevior aliquis, adós Graecis, clausula Latinis dictus, succinebat, grammatici carmina, in quibus Archilochi more modoque singuli et certi homines criminose perstringebantur, conscripta distichis illis epodicis, Epodos appellaverunt. Inde Hephaestion de Metr. p. 70 ed. Pauw: εἰσὶ δὲ ἐν τοῖς ποιήμασι καὶ οἱ ἀῤῥενικῶς οὕτω καλούμενοι ἐπῳδοί, ὅταν μεγάλῳ στίχῳ περιττόν τι ἐπιφέρηται, οἷον πάτερ Λυκάμβα, ποῖον ἐφράσω τόδε,

τις σὰς παρήειξεν φρένας;

et Terentianus Maur. vs. 2452: tales (dimetros) trimetris subdidit Flaccus suis, ut carmina ostendunt decem.

Ibis Liburnis inter alta navium,

amice, propugnacula.

Archilochus isto saevit iratus metro contra Lycambam et filias'. Cf. Diomed. III, 482. Zenob. V, 68. Mar. Victorin. II. p. 2552. Archil. ed: Liebel §. 19. p. 45 et 162 et Schol. Cruq. ad Hor. Epod. 1. Cum igitur maior pars carminum huius libri hoc metro epodico composita esset, totus a grammaticis appellatus est liber Epodon, in quibus plerisque poëta calorem quidem et acrem Archilochi animum reddidisse, neque vero 'rebus et agentibus verbis Lycamben' usum esse fatetur, quibus ille homines convicio suo perstrictos ad desperationem agitaret.—

In Satiris Horatius non secutus est. Graecos. Satiram enim non solum originem duxisse a Romanis, sed ab iisdem excultam etiam et perfectam esse suopte ingenio ita, ut Graecorum vestigiis non ingrederentur, cum certissimis argumentis, tum testimonio Quintiliani probatur, qui Instit. orat. X, 1, 93 Satira, ait, tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius' etc., quocum consentiens Horatius Sat. I, 10, 68 satiram Graecis intactum carmen' appel-`

HORATIUS.

- lat. Fuerunt autem, si primordia saturae antiquissimae fabulis scenicis consertae, de qua conferendus est T. Livii (7, 2) locus memorabilis, brevitatis caussa praetermittere licet, duo satirae, quae proprie sic dicitur, genera, quae ut tempore, ita indole et forma differebant. Et prioris quidem generis, cuius auctor est Ennius, quae fuerit natura, Diomedes nos docet hisce: Olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, satira vocabatur, quale scripserunt Ennius et Pacuvius' (III. p. 483 P.). His Satiris, quae, ut ex earum fragmentis colligi potest, metrorum varietate distinctae erant, Ennium apologos Aesopi immiscuisse, docet A. Gellius N. A. 2, 29, allegoricasque personas, veluti Mortem et Vitam, inter se contendentes, finxisse narrat Quintilianus Instit. Or. IX, 2, 36, ex quo loco collato cum Ennii fragmentis apparet, formam dialogicam antiquae Saturae scenicae ab eo servatam esse, qua etiam Lucilius et Horatius saepe usi sunt. Ennii et Pacuvii vestigia legit M. Terentius Varro, Ciceronis aequalis doctissimus, qui non solum, ut Ennius, variis in uno eodemque carmine usus est metris, sed prosam etiam orationem intexuit versibus. Hoc enim innuit Quintilianus Instit. or. X, 1, 95 hisce: Alterum illud etiam prius Satirae genus (Ennianum) non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro'. Quo in genere Varro ita excelluit, ut ab auctoris nomine Varronianum vel etiam Menippeum diceretur, quod Varro, ut ipse profitetur apud Cic. Acad. I, 2, 3, adolescens satiras suas, Menippum imitatus, non interpretatus, quadam hilaritate conscripserat. Menippus autem, id quod ex inscriptionibus eius librorum adhuc servatis elucet, captiones philosophorum 、et dialecticorum, ad vitam beatam nihil facientes, refutaverat, quo spectare videntur Varronis verba illis supra citatis subiecta: multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice'. Ut Ennii, ita Varronis satira ad morum doctrinam et literarum disciplinam potius, quam ad hominum vitia perstringenda videtur pertinuisse.

с

Alterum idque nobilissimum Satirae genus fuit illud, quod a Lucilio inventore appellatum est Lucilianum. Etsi -enim iam ante eum Ennius aliique scripserant satiras, earum tamen indoles et forma tam erat diversa, ut Lucilius ab Hora

tio (Sat. I, 10, 64 seqq. coll. II, 1, 17) novi generis Satirae auctor et inventor merito appellatus videatur. Atque de hac quidem Satira apud Diomedem III, 483 P. haecce legimus: "Satira est carmen apud Romanos, non quidem apud Graecos, maledicum et ad carpenda hominum vitia archaeue comoediae charactere compositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius'. Quibuscum si comparaveris, quae Horatius de satira Lucilii protulit Sat. I, 4, 1—7. II, 1, 62 seqq., alibi, facile videbis, Lucilium non solum vitia, sed Comicorum priscorum more etiam vitiosos exagitasse, neque fictas solummodo personas, sed singulos etiam et certos homines acerbissime perstrinxisse. Versibus quidem et hic usus est variis, hexametris, iambicis, trochaicis, ita tamen, ut in eadem Satira uno tantum metro uteretur. Erat Lucilius comis et urbanus,' (Sat. I, 10, 65), facetus et emunctae naris' (Sat. I, 4, 8), 'erat eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abundantia salis' (Quintil. Instit. Or. X, 1, 94). At erat 'durus componere versus' (Horat. Sat. I, 4, 8), 'garrulus et piger recte scribendi ferre laborem' (ibid. vs. 12), 'fluebat lutulentus, saepe ferens plura tollenda relinquendis' (ibid. vs. 11 et Sat. I, 10, 51 cf. Quintil. Instit. or. X, 1, 94), denique ' verbis Graeca Latinis miscuit' (Sat. I, 10, 20). Nihilominus

Romanis in deliciis erat, et Quintiliani adhuc tempore habebat · quosdam ita deditos sibi amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis praeferre non dubitąrent' (Quintil. Instit. orat. X, 1, 93. 94).

'Hoc (Lucilianum Satirae genus) erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere se posse' persuasum habebat Horatius inventore minor' (Sat. I, 10, 46 seqq.); Lucilio autem multo tersior ac purus magis, et ad notandos hominum mores praecipuus' (Quintil. Inst. or. X, 1, 94), omnisque rusticitatis expers summam elegantiam summa cum urbanitate ita coniunxit, ut numquam ad vulgare dicendi genus delaberetur. Mutatis autem saeculo interiecto.moribus sublataque nimia illa dicendi scribendique licentia, qua usus erat Lucilius, non tam vitiosos ipsos, quam hominum vitia urbana irrisione in Satiris suis perstringit, quae, ut sola stultitia peccantium exorta, irridet magis, quam

d*

[ocr errors]

acerba castigatione insectatur. Hoc est illud, quod ipse de se profitetur Sat. I, 1, 24: quamquam ridentem dicere verum quid vetat', quibus consentit iudicium Persii, Lucilium comparantis cum Horatio Sat. I, 114 seqq.

'secuit Lucilius urbem

te Lupe, te Muti, et genuinum fregit in illis;
omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

tangit, et admissus circum praecordia ludit,

callidus excusso populum suspendere naso'.

[ocr errors]

Satirae (s. saturae, quae vox proprie significat carmen, quo de multis et variis rebus disputatur, ut lanx satura est, quae referta est multis et variis primitiis, et lex satura, qua diversae simul res comprehenduntur) nomen his carminibus Horatius ipse compluribus locis imposuit, uti Sat. II, 1, 1. 6, 17, quamquam alibi, ut Epist. I, 4, 1. II, 2, 60, Satiras Sermonum appellatione denotavit, quippe quarum elocutio sit 'sermoni propior' (Sat. I, 4, 41), quam ob rem et pedestrem Musam' (Sat. II, 6, 17) ut epistolas sermones repentes per humum' (Epist. II, 1, 250 seqq.) modeste appellat. Huic sermoni poëta mirifica arte adaptavit hexametrum versum in sermocinandi speciem conformatum. Quae tamen fictae cuiusdam negligentiae simulatio cum per longum tempus virorum doctorum acumen fugisset, C. Morgenstern in eleganti libello de Satirae atque Epistolae Horalianae discrimine inde a pag. 28-50 post Klotzium in Lectionibus Venusinis pag. 82 seq., Flaccum 、 non artis vitio, sed consilii lege sui in Satiris et Epistolis deseruisse normam versus heroici, idoneis rationibus demonstravit, quam rem postea C. Kirchner in prooemio editioni Satirarum Horatianarum libri I (Strals. 1829) praefixo pag. XXX-LXXV ad liquidum perduxisse putandus est.

Epistolis denique Horatii, quae singulae singulis amicis et personis, sive veris sive poëtice fictis (ut Epist. I, 13. 14. 20) inscriptae et ut Satirae sermoni propiores sunt, vix quidquam reperiri potest inter antiquitatis monumenta utilius vel ad vitae rationem bene et sapienter ineundam, vel ad literarum atque artium, maxime poëseos studium recte diiudicandum et rite promovendum. In plerisque enim epistolis poëta, qui, positis omnibus ludicris, aetate provectior iam omnis in

eo erat, ut quid sit verum ac decens, curaret et rogaret, suas ipsius de vita atque literarum studiis opiniones et iudicia cum popularibus suis communicat. Errant autem ii, qui ab ea tantum caussa inter Epistolas et Satiras aliquid discriminis agnoscunt, quod Epistolae, seriore poëtae aetate compositae, minus acre ingenium spirent, quam Satirae; accuratius enim utrumque genus inspicientem profecto non fugiet, non solum argumenti, sed etiam formae et orationis et ipsius denique metri differentiam esse non levem. Ut enim Horatius in Satiris homines multo perfricat sale, eorumque stultitiam hilari et faceto ioco deridet, ita in Epistolis philosophi quodammodo, et quidem urbani partes agit, ita tamen ut pluribus locis minime absit illa satirae vis ad hominum mores leviter perstringendos Horatio quasi innata'. Praeterea omnium Epistolarum proprium est, ut eius, cui inscriptae sunt, per totum carmen singularis habeatur ratio, cum Satiris contra aut nullius nomen inscriptum reperiatur, aut dedicationis tantum caussa insit personae cuiusdam appellatio, cuius ceteroquin nulla peculiaris in argumenti tractatione ratio sit habita, id quod recte monent Morgenstern in libello, quem supra memoravi, et Kirchner, qui 1. c. p. VII accurate exponit Satirae et Epistolae Horat. discrimen.

Libri secundi Epistola tertia, quae non ab Horatio, sed post Quintilianum (Instit. or. VIII, 3, 60 et Epist. ad Tryph. 2) argumenti ratione habita a grammaticis et editoribus fere inscribitur de arte poëtica liber ad Pisones, vel simpliciter ars poëtica, summo iure Epistolis, quarum indolem et formam ubique prae se fert, adnumeranda est. Quod si viri docti reputassent, haud dubito, quin permulti non ad pravam atque perversam interpretationem delati fuerint. Nam alii Horatium hoc in carmine praecepta de arte poëtica dare voluisse, sed nullo ordine servato artem sine arte tradidisse contendunt; alii artem poëticam omnibus numeris consummatam condidisse, alii ad malos poëtas castigandos exagitandosque hoc carmen (satiricum) composuisse putant. Quos omnes refellere, ut facile est, ita non necessarium videtur. Dumne obliviscamur, Horatium per epistolam Pisonis filium a carminibus iisque scenicis, in quibus tum docti indoctique elaborabant, pangendis dehor

« AnteriorContinuar »