Imágenes de páginas
PDF
EPUB

B

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

JOH. CHRISTIANI JAHN.

EDITIO SEXTA EMENDATIOR.

CURAVIT

THEODOR SCHMID,

ACCESSERUNT COMMENTATIO DE VITA ET SCRIPTIS

HORATII ET INDEX NOMINUM ET RERUM.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLIX..

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

PRAEFATIO.

Cum abhinc quinquennio a TEUBNERO, honestissimo viro, de Horatij editione, quam JO. CHR. JAHN, vir doctissimus, inde ab anno 1824 usque ad a. 1850 quater summa cura paravisset, denuo adornanda compellatus, munus illud libenter suscepissem, in ea re id mihi agendum existimavi, ut eodem, quo ille, sobrii iudicii vir, usus esset consilio eademque cura et cautione ad contextum poëtae emendandum accederem. In quo quidem negotio ita versatus sum, ut contextum, qualis a Jahnio constitutus erat in editione quarta , diligenter perlustratum cum antiquorum librorum, et scriptorum et typis excussorum scriptura compararem, emendationibusque, quae sine idonea causa et contra librorum optimorum fidem in Horatii contextum illatae neque Jahnii opera remotae essent, eiectis, veram poëtae, quantum pro subsidiorum ratione fieri posset, scripturam restituerem. Neque vero contentus iis copiis, quas quamvis largas priores Horatii editores suppeditabant, alia etiam exemplaria scripta , quorum scripturae varietatem, nondum in lucem editam, ad manus habebam, diligenter perlustravi. Quemadmodum igitur Jo. Chr. Jahn, qui C. Feae Itali contextum primae editioni suae fundamentum fecerat, singulas editiones novis curis adhibitis einendatiores emisit, •et, si longior huius lucis usura ei contigisset, Horatium a

corruptelarum sordibus magis etiam purgatum editurus fuisset, sic me, quum dies diem doceat, non in omnibus viri eruditissimi sententiae accedere potuisse , sed plus centum locis ab eo discessisse libere fateor.

lam cum nova poëtae editio desideraretur, operam dedi, at omnia de integro examinarem, quae intra hos quinque

* a

« AnteriorContinuar »