Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VERSES

ON

THE MARRIAGE

OF

· HIS ROYAL HIGHNESS THE PRINCE OF WALES.

[This Hymeneal has been omitted in Mr. Mason's and every other

Edition of Gray's Poems heretofore published. It is now copied from the Cambridge Collection.]

IGNARÆ nostrům mentes, & inertia corda,
Dum curas regum, & sortem miseramur iniquam,
Quæ solio affixit, vetuitque calescere flammâ
Dulci, quæ dono divum, gratissima serpit
Viscera per, mollesque animis lene implicat æstus;
Nec teneros sensus, Veneris nec præmia nôrunt,
Eloquiumve oculi, aut facunda silentia linguæ:

Scilicit ignorant lacrymas, sævosque dolores, Dura rudimenta, & violentiæ exordia flammæ ; Scilicit ignorant, quæ flumine tinxit amaro Tela Venus, cæcique armamentaria Divi, Irasque, insidiasque, & tacitum sub pectore vulnus; Namque sub ingressu, primoque in limine Amoris

Luctus & ultrices posuere cubilia Curæ ;
Intus habent dulces Risus, & Gratiæ sedem,
Et roseis resupina toris, roseo ore Voluptas:
Regibus huc faciles aditus; communia spernunt
Ostia, jamque expers duris custodibus istis
Panditur accessus, penetraliaque intima Templi.

Tuque Oh! Angliacis, Princeps, spes optima

regnis, Ne tantum, ne finge metum; quid imagine captus Hæres, & mentem pictura pascis inani ? Umbram miraris: nec longum tempus, & ipsa Ibit in amplexus, thalamosque ornabit ovantes. Ille tamen tabulis inhians longum haurit amorem, Affatu fruitur tacito, auscultatque tacentem Immemor artificis calami, risumque, ruboremque Aspicit in fucis, pictæque in virginis ore: Tanta Venus potuit; tantus tenet error amantes.

Nascere, magna Dies, qua sese AUGUSTA Bri

tanno Committat Pelago, patriamque relinquatamænam; Cujus in adventum jam nunc tria regna secundos Attolli in plausus, dulcique accensa furore

Incipiunt agitare modos, & carmina dicunt: Ipse animo sedenim juvenis comitatur euntem Explorat ventos, atque auribus aëra captat, Atque auras, atque astra vocat crudelia; pectus Intentum exultat, surgitque arrecta cupido ; Incusat spes ægra fretum, solitoque videtur Latior effundi pontus, fructusque morantes.

Nascere, Lux major, qua sese Augusta Britanno Committat juveni totam, propriamque dicabit; At citius (precor) Oh! cedas melioribus astris: Nox finem pompæ, finemque imponere curis Possit, & in thalamos furtim deducere nuptam ; Sufficiat requiemque viris, & amantibus umbras • Adsit Hymen, & subridens cum matre Cupido Accedant, sternantque toros, ignemque ministrent; Ilicet haud pictæ incandescit imaginæ formæ Ulterius juvenis, verumque agnoscit amorem.

Sculptile sicut ebur, faciemque arsisse venustam Pygmaliona canunt; ante hanc suspiria ducit,

Alloquiturque amens, flammamque & vulnera

narrat; Implorata Venus jussit cum vivere signum, Fæminæam inspirans animam ; quæ gaudia sur

gunt, Audiit ut primæ nascentia murmura linguæ, Luctari in vitam, & paulatim volvere ocellos Sedulus, aspexitque novâ splendescere flammâ ; Corripit amplexu vivam, jamque oscula jungit Acria confestim, recipitque rapitque ; prioris Immemor ardoris, Nymphæque oblitus eburnæ.

THO. GRAY, Pet. Coll.

SAPPHIC ODE:

TO

MR. WEST [53].

BARBARAS ædes aditure mecum
Quas Eris semper fovet inquieta,
Lis ubi latè sonat, & togatum

Æstuat agmen!

Dulcius quanto, patulis sub ulmi
Hospitæ ramis temerè jacentem
Sic libris horas, tenuique inertes

Fallere Musâ ?

Sæpe enim curis vagor expedità
Mente; dum, blandam meditans Camænam,
Vix malo rori, meminive seræ

Cedere nocti ;

(53) Mr. Mason calls this the first original production of Mr. Gray's Muse.

« AnteriorContinuar »