Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et, pedes quò me rapiunt, in omni Colle Parnassum videor videre Fertilem sylvæ, gelidamque in omni

Fonte Aganippen.

Risit & Ver me, facilesque Nymphæ Nare captantem, nec ineleganti, Manè quicquid de violis eundo

Surripit aura:

Me reclinatum teneram per herbam ; Quà leves cursus aqua cunque ducit, Et moras dulci strepitu lapillo

Nectit in omni.

Hæ novo nostrum ferè pectus anno
Simplices curæ tenuere, cælum
Quamdiù sudum explicuit Favonî

Purior hora:

Otia & campos nec adhuc relinquo, Nec magis Phæbo Clytie fidelis ; (Ingruant venti licet, & senescat

Mollior æstas.)

Namque, seu, lætos hominum labores Prataque & montes recreante curru, Purpurâ tractus oriens Eoos

Vestit, & auro ;

Sedulus servo veneratus orbem
Prodigum splendoris: ameniori
Sive dilectam meditatur igne

Pingere Calpen ;

Usque dum, fulgore magìs magìs jam Languido circum, variata nubes Labitur furtim, viridisque in umbras

Scena recessit.

O ego felix, vice si (nec unquam
Surgerem rursus) simili cadentem
Parca me lenis sineret quieto

Fallere Letho!

Multà flagranti radiisque cincto Integris ah! quam nihil inviderem, Cum Dei ardentes medius quadrigas

Sentit Olympus?

ODE

AD

C. FAVONIUM ZEPHYRINUM [54].

M ATER rosarum, cui teneræ vigent
Auræ Favonî, cui Venus it comes
Lasciva, Nympharum choreis

Et volucrum celebrata cantu!
Dic, non inertem fallere quâ diem
Amat sub umbrâ, seu sinit aureum
Dormire plectrum, seu retentat

Pierio Zephyrinus antro Furore dulci plenus, & immemor Reptantis inter frigora Tusculi Umbrosa, vel colles Amici

Palladiæ superantis Albæ.

[54] Written by Mr. Gray immediately after his journey to Frescati and the cascades of Tivoli, which he had described in a preceding letter.

Dilecta Fauno, & capripedum choris Pineta, testor vos, Anio minax Quæcunque per clivos volutus

Præcipiti tremefecit amne,
Illius altum Tibur, & Æsulæ
Audisse sylvas nomen amabiles,
Illius & gratas Latinis

Naiasin ingeminâsse rupes:
Nam me Latinæ Naiades uvida
Vidễre ripa, quà niveas levi
Tam sæpe lavit rore plumas

Dulcè canens Venusinus ales ;
Mirum! canenti conticuit nemus,
Sacrique sontes, & retinent adhuc
(Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri. Mirare nec tu me citharæ rudem Claudis laborantem numeris: loca. Amena, jucundumque ver in

compositum docuere carmen ; Hærent sub omni nam folio nigri Phæbea lucî (credite) somnia, Argutiusque & lympha & auræ

Nescio quid solito loquuntur.

LINES

ADDRESSED TO

MR. WEST, FROM GENOA.

HORRIDOS tractus, Boreæque linquens
Regna Taurini fera, molliorem
Advehor brumam, Genuæque amantes.

ALCAIC FRAGMENT.

O LACHRYMARUM fons, tenero sacros
Ducentium ortus ex animo ; quater

Felix! in imo qui scatentem
Pectore te, pia nympha, sensit.

« AnteriorContinuar »