Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ELEGIAC VERSES,

OCCASIONED BY THE SIGHT OF THE PLAINS WHERE THE

BATTLE OF TREBIA WAS FOUGHT. Qua Trebiæ glaucas salices intersecat undâ,

Arvaque Romanis nobilitata malis. Visus adhuc amnis veteri de clade rubere,

Et suspirantes ducere mæstus aquas ; Maurorumque ala, & nigræ increbescere turmæ,

Et pulsa Ausonidum ripa sonare fugâ.

A FAREWELL TO FLORENCE.

** Oh Fæsulæ amana Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris! Alma quibus Tusci Pallas decus Appennini Esse dedit, glaucâque suâ canescere sylva! Non ego vos posthàc Arni de valle videbo Porticibus circum, & candenti cincta coronâ Villarum longè nitido consurgere dorso, Antiquamve Ædem, & veteres præferre Cupressus Mira bor, tectisque super pendentia tecta.

IMITATION OF A SONNET OF SIGNIOR

ABBATE BUONDELMONTE.

SPESSO Amor sotto la forma
D'amistà ride, e s'asconde:
Poi si mischia, e si confonde
Con lo sdegno, e col rancor.
In Pietade ei si trasforma ;
Par trastullo, e par dispetto:
Mà nel suo diverso aspetto
Sempr'egli, è l'istesso Amor.

Lusit amicitiæ interdum velatus amictu,

Et benè compositâ veste fefellit Amor. Mox iræ assumpsit cultus, faciemque minantem,

Inque odium versus, versus & in lacrymas: Ludentem fuge, nec lacrymanti, aut crede furenti;

Idem est dissimili semper in ore Deus.

PART OF AN

HEROIC EPISTLE,

FROM

SOPHONISBA TO MASSINISSA.

EGREGIUM accipio promissi Munus amoris,

Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel unâ;

Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti,

Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Massinissa, triumphi

Detractam, hæc pompæ jura minora suæ Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis,

Objecta & sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæe! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim.

Parva mora est, breve sed tempus mea fama

requirit:
Detinet hæc animam cura suprema meam.
Quæ patriæ prodesse meæ Regina ferebar,

Inter Elisæas gloria prima nurus,
Ne videar flammæ nimis indulsisse secundæ,

Vel nimis hostiles extimuisse manus.
Fortunam atque annos liceat revocare priores,

Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Primitiasne tuas meministi atque arma Syphacis

Fusa, & per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit,

Quodque decus quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Pænis

Quo te non puduit solvere vota deis; Mæniaque intrantem vidi: longo agmine duxit

Turba salutantum, purpureique patres.
Faminea ante omnes longe admiratur euntem

Hæret & aspectu tota caterva tuo.
Jam flexi, regale decus, per colla capilli,

Jam decet ardenti fuscus in ore color! Commendat frontis generosa modestia formam,

Seque cupit laudi surripuisse suæ.

Prima genas tenui signat vix flore juventas,

Et dextræ soli credimus esse virum. Dum faciles gradiens oculos per singula jactas,

(Seu rexit casus lumina, sive Venus) In me (vel certè visum est) conversa morari

Sensi ; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo,

Credideramque tuos lentius ire pedes. Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,

Quæ poterat visus detinuisse tuos: Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,

Asseruitque decus conscia forma suum. Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi:

Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque recursat imago Atque iterum hesterno munere victor ades,

* * * * * *

« AnteriorContinuar »