Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRAGMENTS OF A POEM

INTENDED TO HAVE BEEN ENTITLED,

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS.
AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet

orsa Principiis seriem rerum, tenuemque catenam Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum Augeat imperium ; & primum mortalibus ægris Ira, Dolor, Metus, & Curæ nascantur inanes, Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem, O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis! Si quà primus iter monstras, vestigia conor. Signare incertâ, tremulâque insistere plantâ. Quin potius duc ipse (potes namque omnia)

sanctum Ad limen, (si ritè adeo, si pectore puro,)

Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater ; tibi enim, tibi, veri magne Sa-

cerdos, Corda patent hominum, atque altæ penetralia

Mentis. Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice

carmen, Nec vatem: non illa leves primordia motus, Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile

quicquid Usquam oritur, trahit hinc ortum; nec surgit ad

auras, Quin ea conspirent simul, eventusque secundent. Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus, Dulce & amicitiæ vinclum : Sapientia dia Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans, Deformesque fugat curas, vanosque timores: Scilicet & rerum crescit pulcherrima Virtus. Illa etiam, quæ te (mirùm) noctesque diesque Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem

Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes; Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum fædus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, & cælestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras Nervorum instituit: tum toto corpore miscens Implicuit latè ramos, & sensile textum, Implevitque humore suo (seu lympha vocanda, Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam Vis versatur agens, parvosque infusa canales Perfluit; assidué externis quæ concita plagis, Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs, Hinc indè accensâ contage relabitur usque Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri. Namque illic posuit solium, & sua templa sacravit Mens animi: hanc circum coëunt, densoque fe

runtur Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum :

Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, & opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientům, ultròque serenat
Cæruleam faciem, & diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ.
Certatim menti, atque aditus quino agmine com-

plent. Primas tactus agit partes, primusque minutæ : Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: am

plius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellîsque recentem Funditur in telam, & latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, & vincula rupit ; Sopitus molli somno, tepidoque liquore

Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit Jamdudum levior sensus, animamque reclusit. Idque magis simul, ac solitum blandumque ca

lorem Frigore mutavit cæli, quod verberat acri Impete inassuetos artus: tum sævior adstat, Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille Cunctantem frustrà & tremulo multa ore que

rentem Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis. Tum species primum patefacta est candida Lucis (Usque vices adeò Natura bonique, malique, Exæquat, justâque manu sua damna rependit) Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina

soles. Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cæli Progenies, ortumque tuum ; gemmantia rore Ut per prata levi lustras, & floribus halans Purpureum Veris gremium, scenamque virentem Pingis, & umbriferos colles, & cærula regna? Gratia te, Venerisque Lepos, & mille Colorum, Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes. At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris

« AnteriorContinuar »