Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique Lætitiâ florent mortalia corda,
Purus & arridet largis fulgoribus Æther.

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, & inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, & miræ spectacula lucis:
Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes ;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phæbi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, & mutua fulgent.

Nec minor in geminis viget auribus insità

virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubetantris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset: Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis & tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, & quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, & linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas : namque intùs agit vivata facultas,

Quâ sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim
Percipit imperio gaudens ; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, & devia rura ;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripå
Fontis pura quies, & opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens ; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, & proprios observat conscia vultus.
Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt;
Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ
Passim, quà data porta, ruunt, animoque propin-

quant. Respice, cui a cunis tristes extinxit ocellos, Sæva & in eternas mersit natura tenebras :

Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, & vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, & motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu:
Quandoquidem his iter ambiguum est, & janua.

duplex,
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitiæ campus, mistæ lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, & portâ glomerantur in omni.
Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,
Quo facere & fungi, quo res existere circùm
Quamque sibi proprio cum corpore scimus, & ire
Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per

æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis,

Expende. Haud unum invenies, quod mente

licebit Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu, Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur Mundus, & extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur Extremum) primordia. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles ; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse

est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, & semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, & luce ministra Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè Detorquent, retròque docent se vertere flammas. Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,

« AnteriorContinuar »