Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora, Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor: Undique Lætitiâ florent mortalia corda, Purus & arridet largis fulgoribus Æther. Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, & inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, neu cernere credas Tam variam molem, & miræ spectacula lucis: Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes; Nonne videmus enim, latis inserta fenestris Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela, Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor, Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo. Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, & mutua fulgent. Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset: Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis & tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, & quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret. At medias fauces, & linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas. Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem. Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas: namque intùs agit vivata facultas, Quâ sese explorat, contemplatusque repentè Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum Passìm, quà data porta, ruunt, animoque propinquant. Respice, cui a cunis tristes extinxit ocellos, L Illi ignota dies lucet, vernusque colorum Exclusæque oculis species irrumpere tendunt Undique proporrò sociis, quacunque patescit Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimìs spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu, Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ |