Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones: Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis, et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno. Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus, Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit. Dictae per carmina sortes, Et vitae monstrata via est, et gratia regum Pieriis tentata modis, ludusque repertus, Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae solers, et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen, an arie, Quaesitum est. Ego nec studium sine divite vena, Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic 410 Altera poscit opem res, et conjurat amice. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit Venere et vino. Qui Pythia cantat Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum. 415 Nec satis est dixisse: Ego mira poëmata pango: Occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui est, Et, quod non didici, sane nescirs fateri.
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
392) Orpheus, Calliopes et Apollinis filius, poetarum primus et parens. 393) C. 3, 6. rapidosque. 394) Hic versus in C. 1. positus est ante priorem. C 3, 6. urbis. Amphion, frater Zeti, musicus praestantissimus. 399) C. 3. molliri. 400) C. 1, 3, 6. Sic honos. 402) C. 1, 6. Pirccusque, C, 5. Dirceusque (Pindar). Tyrtaeus poeta Atheniensis. 403) Dictae p. c. sortes, i. e. responsa ab Apolline data. 404) Amicitia regum carminibus comparata est. 405) Delectatio animorum in tragoe diis, comoediis et satiris. 409) C. 2. Ergo. 410) G. 2. quod prosit. 416) C. 1. 2, 6. Nunc satis, C. 3. Non. 417) Indoc tus sc. et gloriosus poeta non vult in extremno ordine versari, sed suam ignorantiam tegit jactatione et audacia. 420) C. 3. Assensatores.
Dives agris, dives positis in fenore nummis. Si vero est, unctum qui recte porere possit, Et spondere levi pro paupere, et eripere atris Litibus implicitum, mirabor si sciet inter- Noscere mendacem verumque beatus amicum. Tu seu donaris, seu quid donare voles cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenum Laetitiae; clamabit enim, Pulchre ! bene! recte! Pallescet super his; etiam stillabit amicis Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram. Ut quae conductae plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus: si carmina condes, Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. Quintilio si quid recitares, Corrige sødes Hoc, ajebat, et hos. Melius te posse negares, Bis terque expertum frustra, delere jubebat, Et male ter natos incudi reddere versus. Si defendere delictum, quam vertere, malles, Nullum uitra verbum aut operam insumebat inanem, Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, 445 Culpabit duros, incomtis allinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit; Fiet Aristarchus; non dicet: Cur ego amicum Offendam in nugis? Hae nugae seria ducent
422) Qui splendidum convivium dare possit. 425) Al. eripere arctis, artis. 430) C. 2. tondet. 434) ̊C. 2. culillis, poculis grandibus explorare. C. 6. curulis. 437) C. 2. Numquid te. 438) Quinctilio Varo Cremonensi, iudici alienorum scri. torum sincero. 439) C. 3. Hoc agebat. 440) C. 3. exper tum si frustra. 441) Al. tornatos. 443) C. 2. sumebat. 445) C. 1, 2, 3. reprehendit. 446) C. 2. illinet. 447) C. 3. recidit. 450) C. 3. nec dicet. Aristarchus versus aliquot Homeri liberrime reprehendit; vixit a. U. C. 600 Alexandriae.
In mala derisum semel exceptumque sinistre Ut mala quem scabies aut morbus regius urguet, Aut fanaticus error, et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam, Qui sapiunt; agitant pueri, incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur, et errat. Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamque, licet, Succurrite, Jongum Clamet, io cives! ne sit, qui tollere curet. Si curet quis opem ferre, et demittere funem, Qui scis, an prudens huc se dejecerit: atque Servari nolit? dicam: Siculique poëtae Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465 Iusilujt. Sit jus liceatque perire poëtis. Invitum qui servat, idem facit occidénti.
Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam Fiet homo, et ponet famosae mortis amorem. Nec satis apparet, cur versus factitet; utrums Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus Objectos caveae valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus: Quem vero arripuit, tenet, occiditque legendo, 475 Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.
455) C. 2. Vesana. 457) C. 2. sublimes. C. 5. ruptatur. 458) C. 5. Sic veluti. C. 6. decidat. 459) C. 2. succurrere. 460) C. 2. Clamat - curat, Al, si quis curet. 461) C. 3, 6. dimittere. 462) C. 1, 2, 3, 6. projecerit. C. 8. Qui scit. C. 6. Quis scit. 465) Empedocles, Agrigentinus, poeta et philosophus, qui de physicis egregie scripsit. 468) C. 2. Non semel. C. 6. haec. 469) C. 3. ponat. C. 2. fabulosae. 472) C. 6. an veZut. 473) C. 2. Obj. caute clatos. 474) C. 2, 3. fugit. 475) C. 2. Quem vere. 476) C. 2. hirundo, Hic versus C. 6. serius insertus fuit.
« AnteriorContinuar » |