Q. Horatius Flaccus

Portada
L. Hachette et cie., 1865 - 422 páginas

Dentro del libro

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 399 - Multa renascentur, quae jam cecidere ; cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Página 409 - Aut ignoratae premit artis crimine turpi. Non quivis videt immodulata poemata judex, Et data Romanis venia est indigna poetis.
Página 414 - Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones ; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet.
Página 411 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons: rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Página 151 - VII. Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda choros, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem, frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Página 402 - Si quid inexpertum scenae committis et audes Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Página 191 - ... mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede. illic iniussae veniunt ad mulctra capellae, refertque tenta grex amicus ubera ; 50 nec vespertinus circumgemit ursus ovile, neque intumescit alta viperis humus. pluraque felices mirabimur : ut neque largis aquosus Eurus arva radat imbribus, pinguia nec siccis urantur semina glebis, utrumque rege temperante caelitum.
Página 409 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Página 214 - Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis , dein fustibus , atque ita porro Pugnabant armis , quae post fabricaverat usus : Donec verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenere : dehinc absistere bello , Oppida coeperunt munire, et ponere leges, Ne quis fur esset , neu latro , neu quis adulter.
Página 372 - Scriptor abhinc annos centum qui decidit inter Perfectos veteresque referri debet, an inter Viles atque novos? Excludat jurgia finis. Est vetus atque probus centum qui perficit annos.

Información bibliográfica