ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici villa recepisset, lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino.
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, mansuri oppidulo quod versu dicere non est, signis perfacile est: venit vilissima rerum hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator; nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna qui locus a forti Diomede est conditus olim. flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum carpentes iter et factum corruptius imbri. postera tempestas melior, via peior adusque Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
non ego: namque deos didici securum agere aevum, nec si quid miri faciat natura, deos id
tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
NON quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis nemo generosior est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent,
VI 4 im (vel in) peritarent Rλlyuv: imperitarint aDLYCE
ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum. cum referre negas quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum multos saepe viros nullis maioribus ortos
et vixisse probos, amplis et honoribus auctos ; contra Laevinum, Valeri genus, unde superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus,
qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet nos facere a vulgo longe longeque remotos? namque esto populus Laevino mallet honorem quam Decio mandare novo, censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus :
vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, sumere depositum clavum fierique tribuno? invidia accrevit, privato quae minor esset.
nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus et latum demisit pectore clavum,
audit continuo 'quis homo hic est ? quo patre natus?' ut si qui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: sic qui promittit civis, urbem sibi curae, imperium fore et Italiam, delubra deorum,
6 ignotos, ut me . . . natum] magna est in codd. lectionis varietas: ut D: aut alp¥LR3y: ut (post lituram) R: at ut E: aut ut Cg: et ut ; natus DC: natos AyEg. Hinc coni. Palmer ignoto aut ut me libertino patre natum 31 ut cupiat Alu
quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit.
'tune Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes. deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?' 'at Novius collega gradu post me sedet uno; namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus et Messalla videris? at hic, si plaustra ducenta concurrantque foro tria funera, magna sonabit cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.' nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc quia sim tibi, Maecenas, convictor; at olim quod mihi pareret legio Romana tribuno. dissimile hoc illi est; quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum; nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim Vergilius, post hunc Varius, dixere quid essem. ut veni coram, singultim pauca locutus, infans namque pudor prohibebat plura profari, non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo,
sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, pauca: abeo; et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, non patre praeclaro sed vita et pectore puro. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura alioqui recta, velut si egregio inspersos reprehendas corpore naevos; 37 cogit u cogat cett. Bentl.
47 sim codd. plerique: sum D
si neque avaritiam neque sordis nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons (ut me collaudem) si et vivo carus amicis; causa fuit pater his, qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti, laevo suspensi loculos tabulamque lacerto, ibant octonis referentes Idibus aera:
sed puerum est ausus Romam portare, docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos. vestem servosque sequentis, in magno ut populo, si qui vidisset, avita ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. ipse mihi custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat. quid multa? pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni
non solum facto, verum opprobrio quoque turpi; nec timuit sibi ne vitio quis verteret olim
si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc laus illi debetur et a me gratia maior.
nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, quod non ingenuos habeat clarosque parentis, sic me defendam. longe mea discrepat istis
et vox et ratio: nam si natura iuberet
a certis annis aevum remeare peractum
atque alios legere ad fastum quoscumque parentis, optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod
68 nec mala VL: ac mala cett. : aut mala Bentl. 75 octonis... aera AlpuvLR comm. Cruq.: octonos . . . aeris aRDYE (octenos ... aeri g) Acr. 87 at hoc] ad hoc codd. fere omnes: at hic g:
ad hoc vel ad haec scholiastae invenerunt
nollem onus haud umquam solitus portare molestum nam mihi continuo maior quaerenda foret res, atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter uti ne solus rusve peregreve
cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur te pueri lasanum portantes oenophorumque. hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, incedo solus; percontor quanti holus ac far; fallacem Circum vespertinumque pererro saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum; cena ministratur pueris tribus, et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus vilis, cum patera gutus, Campana supellex. deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hanc vagor, aut ego lecto
aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio Campum lusumque trigonem. pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. haec est vita solutorum misera ambitione gravique ;
102 peregreve Aldus: peregre aut codd. plerique Porph. : peregre / 126 Campum lusumque trigonem lectio in V solum servata, nisi quod campum lusitque trigonem exhibet g: rabiosi tempora signi cett. codd. et scholiastae
« AnteriorContinuar » |