La théorie de l'idée suivant l'école thomiste: étude d'après les textes, Volumen1

Portada
Desclèe, de Brouwer, 1932 - 1260 páginas
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 346 - Sed quia phantasmata non sufficiunt immutare intellectum possibilem, sed oportet quod fiant intelligibilia actu per intellectum agentem; non potest dici quod sensibilis cognitio sit totalis et perfecta causa intellectualis cognitionis, sed magis quodammodo est materia causae.
Página 297 - Invenitur enim aliquis intellectus qui ad ens universale se habet sicut actus totius entis: et talis est intellectus divinus, qui est Dei essentia, in qua originaliter et virtualiter totum ens praeexistit sicut in prima causa.
Página 310 - Tertio modo dicitur aliquid pati communiter, ex hoc solo quod id quod est in potentia ad aliquid recipit illud ad quod erat in potentia, absque hoc quod aliquid abjiciatur. Secundum quern modum omne quod exit de potentia in actum potest dici pati, etiam cum perficitur, et sic intelligere nostrum est pati.
Página 214 - Sic igitur, cum anima humana sit ultima in ordine substantiarum intellectivarum, minime participat de virtute intellectiva; et sicut ipsa quidem secundum naturam est actus corporis, eius autem intellectiva potentia non est actus organi corporalis, ita habet naturalem aptitudinem ad cognoscendum corporalium et sensibilium veritatem, quae sunt minus cognoscibilia secundum suam naturam propter eorum materialitatem, sed tamen cognosci possunt per abstractionem sensibilium a phantasmatibus.
Página 347 - Nihil autem reducitur de potentia in actum nisi per aliquod ens actu, sicut sensus fit in actu per sensibile in actu. Oportet igitur ponere aliquam virtutem ex parte intellectus, quae faciat intelligibilia in actu per abstractionem specierum a conditionibus materialibus ; et haec est necessitas ponendi intellectum agentem.
Página 297 - Unde omnis intellectus creatus, per hoc ipsum quod est, non est actus omnium intelligibilium, sed comparatur ad ipsa intelligibilia sicut potentia ad actum.
Página 200 - In quantum igitur supergreditur esse materiae corporalis, potens per se subsistere et operari, anima humana est substantia spiritualis: in quantum vero attingitur a materia et esse suum communicat illi, est corporis forma.
Página 110 - Secundum quod comparatur ad cognoscibile, ... sic non habct quod insit, sed quod ad aliud sit. Illud autem quod ad aliquid dicitur, non habet rationem accidentis ex hoc quod est ad aliquid, sed solum ex hoc quod inest . . . Et propter hoc notitia secundum considerationem istam non est in anima sicut in subjecto; et secundum hanc comparationem excedit mentem inquantum alia a mente per notitiam cognoscuntur...
Página 227 - Secunda autem actio de sui ratione habet infinitatem, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter quidem, sicut intelligere, cujus objectum est verum, et velle, cujus objectum est bonum; quorum utrumque convertitur cum ente. Et ita intelligere et velle, quantum est de se, habent se ad omnia, et utrumque recipit speciem ab objecto.
Página 401 - Unde pro tanto dicitur cognitio mentis a sensu originem habere, non quod omne illud quod mens cognoscit, sensus apprehendat ; sed quia ex his quae sensus apprehendit, mens in aliqua ulteriora manuducitur, sicut etiam sensibilia intellecta manuducunt in intelligibilia divinorum.

Información bibliográfica