Imágenes de páginas
PDF
EPUB

22

29

Iam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic, quod agat, tertia tussis habet.
8. Cum peteret regem decepta satellite dextra,
Ingessit sacris se peritura focis.

Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis,
Et raptum flammis iussit abire virum.
Urere quam potuit contempto Mucius igne,
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
Si non errasset, fecerat illa minus.

9. Hesterno foetere mero qui credit Acerram,
Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.

30 10. Fama refert nostros te, Fidentine, libellos Non aliter populo quam recitare tuos.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam;
Si dici tua vis, haec eme, ne mea sint.

11. Chirurgus fuerat, nunc est vespillo Diaulus.
Coepit, quo poterat, clinicus esse modo.
12. Qui ducis vultus, et non legis ista libenter,
Omnibus invideas, Livide, nemo tibi.

13. Continuis vexata madet vindemia nimbis:

Non potes, ut cupias, vendere, caupo, merum.
14. Bella es, novimus, et puella, verum est,
Et dives, quis enim potest negare?
Sed dum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives, neque bella, nec puella es.

15. Naevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.

Omnis ab infuso numeretur amica Falerno, Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni. 16. Dimidium donare Lino quam credere totum

Qui mavult, mavult perdere dimidium.

17. Semper agis causas, et res agis, Attale, semper:
Est, non est, quod agas, Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
Attale, ne, quod agas, desit, agas animam.

76

80

18. Quod clamas semper, quod agentibus obstre- 96

pis, Heli,

Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.

19. Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat; 99 Sed nil patrono porrigit: hacc chiragra est.

20. Non plenum modo vicies habebas;

Sed tam prodigus atque liberalis

Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
Optarent tibi centies amici.

Audit vota Deus precesque nostras,
Atque intra, puto, septimas Kalendas
Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic, quasi non foret relictum,
Sed raptum tibi centies, abisti
In tantam miser esuritionem,
Ut convivia sumtuosiora,

Toto quae semel apparas in anno,
Nigrae sordibus explices monetae,
Et septem veteres tui sodales
Constemus tibi plumbea selibra.

100

Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene:

Hoc si contigerit, fame peribis.

3 21. Qui pinxit Venerem tuam, Lycori, Blanditus, puto, pictor est Minervae.

io 22. Issa est passere nequior Catulli.

Issa est purior osculo columbae.
Issa est blandior omnibus puellis.
Issa est carior Indicis lapillis.
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis.
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur;

Et desiderio coacta ventris
Gutta pallia non fefellit ulla,
Sed blando pede suscitat toroque
Deponi rogat et monet levari.
Castae tantus inest pudor catellae:
Ignorat Venerem, nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella:
Aut utramque putabis esse veram,
Aut utramque putabis esse pictam.

23. Quaedam me cupit, invide Procille,
Toto candidior puella cygno,
Argento, nive, lilio, ligustro:
Iam suspendia saeva cogitabis;
Sed quandam volo nocte nigriorem,
Formica, pice, graculo, cicada:

Si novi bene te, Procille, vives.

116

24. Ter centena quidem poteras epigrammata ferre; 2, Sed quis te ferret perlegeretque, liber?

At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, brevior quod mihi charta

perit;

Deinde, quod haec una peragit librarius hora,
Nec tantum nugis serviet iste meis;
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,

Sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conviva leget mixto quicunce, sed ante,
Incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?

Hei mihi, quam multis sic quoque longus

eris!

25. Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus 2,5 Et tecum totis noctibus esse velim.

Sed duo sunt, quae nos distinguunt, milia

passûm:

Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
Saepe domi non es: cum sis quoque, saepe

negaris:

Vel tantum causis, vel tibi saepe vacas.

Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
Ut te non videam, quattuor ire piget.

26. Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,
Quod ambulator porticum terit serus,

Lugubre quiddam quod tacet piger vultus,
Quod paene terram tangit indecens nasus,
Quod dextra pectus pulsat et comam vellit,
Non ille amici fata luget aut fratris:
Uterque natus vivit, et precor, vivat;
Salva est et uxor, sarcinaeque servique;
Nihil colonus villicusque decoxit.

Moeroris igitur causa quae? domi coenat.

27. Et iudex petit, et petit patronus. Solvas, censeo, Sexte, creditori.

28. Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus, Quaeque Tyron toties epotavere lacernae, Et toga non tactas vincere iussa nives; Cuius olet toto pinguis coma Marceliano, Et splendent vulso brachia trita pilo? Non hesterna sedet lunata lingula planta,

Coccina non laesum cingit aluta pedem,
Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
Ignoras, quis sit? splenia tolle, leges.

29, Mutua viginti sestertia forte rogabam,
Quae vel donanti non grave munus erat:
Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis,
Et cuius laxas arca flagellat opes.

« AnteriorContinuar »