Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ist als parodirende Fortsetzung von Homers Odyssee, λ, 137 zu betrachten: Ulysses ist in der Unterwelt, und befragt den Seher Tiresias.

QUINTI HORATII FLACCI
Satyra II. 5.

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
Responde: quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis? Quid rides? „Iamne doloso
Non satis est Ithacam revehi patriosque Penates
5 Adspicere?" O nulli quid quammentite, vides, ut
Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque

illic

Aut apotheca procis intaata est, aut pecus: atqui Et genus et virtus nisi cum re vilior alga est. ,,Quando pauperiem missis ambagibus horres, 10 Accipe, qua ratione queas ditescere. Turdus Sive aliud privum dabitur tibi: devolet illuc, Res ubi magna nitet, domino sene; dulcia poma Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores, Ante Larem gustet venerabilior Lare dives; 15 Qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.“ Utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae Me gessi certans semper melioribus. „Ergo 20 Pauper eris." Fortem hoc animum tolerare iubebo, Et quondam maiora tuli. Tu protinus, unde Divitias aerisque ruam, dic augur, acervos.

„Dixi equidem et dico: captes astutus ubique
Testamenta senum, neu, si vafer unus et alter
Insidiatorem praeroso fugerit hamo,

Aut spem deponas, aut artem illusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro
Qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
Defensor; fama civem caussaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
Quinte, puta, aut Publi (gaudent praenomine molles
Auriculae) tibi me virtus tua fecit amicum:
Ius anceps novi, caussas defendere possum;
Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemptum quassa nuce pauperet: haec mea
cura est,

Ne quid tu perdas, neu sis iocus. Ire domum, atque
Pelliculam curare iube; fi cognitor ipse;.
Persta atque obdura, seu rubra canicula findet
Infantes statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
Nonne vides, (aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet) ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?
Plures adnabunt thunni et cetaria crescent.
Si cui praeterea validus male filius in re
Praeclara sublatus aletur, ne manifestum
Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut et scribare secundus
Heres, et, si quis casus puerum egerit Orco,
In vacuum venias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cunque legendum,

25

30

35

40

45

50

Abnuere, et tabulas a te removere memento, Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo Cera velit versu, solus multisne coheres,

55 Veloci percurre oculo.

Plerumque recoctus Scriba ex quinqueviro corvum deludit hiantem, Captatorque dabit risus Nasica Corano."

Num furis? an prudens ludis me obscura canendo? „O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non; 60 Divinare etenim magnus mihi donat Apollo." Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede. ,,Tempore, quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto Demissum genus Aenea, tellure marique

Magnus erit, forti nubet procera Corano 65 Filia Nasicae, metuentis reddere soldum. Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque, Ut legat, orabit. Multum Nasica negatas Accipiet tandem, et tacitus leget, invenietque Nil sibi legatum praeter plorare suisque. 70 Illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa Libertusve senem delirum temperet, illis Accedas socius, laudes, lauderis ut absens. Adiuvat hoc quoque, sed vincit longe, prius ipsum Expugnare caput. Scribit mala carmina vecors : 75 Laudato; scortator erit: cave, te roget: ultro Penelopam facilis potiori trade." Putasne? Perduci poterit tam frugi tamque pudica, Quam nequiere proci recto depellere cursu? „Venit enim magnum donandi parca iuventus, 80 Nec tantum Veneris, quantum studiosa culinae. Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno

[ocr errors]

De sene gustarit, tecum partita lucellum,

Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto.
Me sene, quod dicam, factum est. Anus improba

Thebis

Ex testamento sic est elata: cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres:
Scilicet, elabi si posset mortua; credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito:
Neu desis operae, neve immoderatus abundes;
Difficilem et morosum offendet garrulus; ultro
Non etiam sileas. Davus sis comicus atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare; mone, si increbuit aura,
Cautus uti velet carum caput; extrahe turba
Oppositis humeris; aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari donec:,,,,ohe iam!""
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Quum te servitio longo curaque levarit,

Et certum vigilans, quartae esto partis Ulixes,
Audieris, heres: ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est ? unde mihi tam fortem tamque

fidelem?

Sparge subinde, et, si paullum potes, illacrimare:

est,

Gaudia prodentem vultum celare. Sepulcrum

85

90

95

100

Permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funùs 105

Egregie factum laudet vicinia. Si quis

Forte coheredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit

Bauer Satyren.

5

Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me 110 Imperiosa trahit Proserpina: vive, valeque.“

V. 7. Apotheca vornämlich = fumarium. Columella 1. 6, 20: „vina celerius vetuscunt, quae fumi quodam tenore praecocem maturitatem trahunt."

V. 11. Gellius X. 20: „veteres priva dixerunt, quae nos singula dicimus."

V. 15. Cicero, Top. 6: „gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt, qui ab ingenuis oriundi sunt, quorum majorum nemo servitutem servivit, qui capite non sunt deminuti"; denn caput hiess Rechtfähigkeit, und wenn man durch die capitis diminutio Jemand vom ordo senatorius oder equester, von honores und magistratus ausschloss, oder für unfähig erklärte, bei solennen Handlungen Zeugniss abzulegen, so näherte sich ein Solcher dem Zustande der Sklaven, denen caput im juridischen Sinne gar nicht - zukam.

V. 17, 18. Sueton, Claudius 24: „Plautio ovationem decrevit (Claudius), ingressoque urbem obviam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus revertenti latus texit." Dasselbe erzählt Eutrop so: VII. 8: „tam civilis circa quosdam amicos exstitit, ut etiam Plautium triumphantem sequeretur et conscendenti Capitolium laevus incederet." Daher Acron zu comes exterior : „sinisterior, in sinistra parte positus". Dama, Sklavenname, verkürzt aus Aŋuódwpos in Δημάς.

v.

V. 20, 21. Odyssee, v. 18: τέτλαθι δὴ κραδίη, καὶ κύντερον ἄλλο ποτ ̓ ἔτλης.

66

V. 27. So sagt Horaz Sat. II. 1, 49: „grande malum Furius, si quid se judice certes.“

V. 32. Puta, stelle dir vor, nimm an, = exempli

causa, in welchem Sinne das Wort mit kurzem a vorkommt. Sklaven hatten nur je einen Namen; daher sagt Persius 5, 79: plötzlich wird aus dem Dama ein Marcus Dama.

V. 36. Auch cassa nuce wird gelesen; aber die Erklärung: „man schüttelt die Nuss, und findet, dass sie hohl ist," klingt gezwungen.

V. 38. Schon zur Zeit des Cicero galt in grossem, vielleicht unbeschränktem Umfange das Recht, einen Cognitor zu bestellen: dann lautete die intentio oder Klage auf den wirklichen Inhaber des Rechtsstreites, die con

« AnteriorContinuar »