Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Officiis vaga

Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli

diva tuis, tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente: “Fama, siles ? An te latet impia Papistarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos, Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo? Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis, Et satis ante fugax stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes, Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit: Et primo Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit, Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet; stupuere relatis, Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effætique senes pariter, tantæque ruinæ Sen ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolûm; capti pænas raptantur ad acres; At pia thura Deo, et grati solvuntur honores; Compita læta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM1 PRÆSULIS ELIENSIS.

ANNO ÆTATIS 17.

Adhuc madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mosta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine:
“ Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat; 1 Nicholas Felton, who died October 5th, 1626.

[ocr errors]

Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.”
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amenitates illius loci ? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.

Heu quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Edipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?

Et se fassa senem, malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu, potuitne suas imprudens

Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cceli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater omnipotens, fundatis fortius astris, Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternùm Phõbus juvenile coruscat, Nec fovet effoetas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed semper amicâ Luce potens eadem currit per signà rotarum. Surgit odoratis pariter formosus ab Indis, Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo, Mane vocans, et serus agens in pascua cæli, Temporis et gemino dispertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, solitoque fragore Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos

Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et pner ille suum tenet et puer ille decorem,
Phæbe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

[merged small][ocr errors]

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque, 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas;
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput

« AnteriorContinuar »