Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et varia sub forte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliùs et magni nomine Phobi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo
Fluventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosâ, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;

Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phoebæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicam invictæ sociali fædere mensä
Magnanimos heroas, et (O modo spiritus adsit!)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
si

præmia certa bonorum, Ipse ego coelicolûm semotus in æthera divûm, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo (Quantum fata sinunt) : et tota mente serenùm Ridens purpureo suffúndar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

Tum quoque:

qua fides, si

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM,

Thyrsis et Damon ejusdem vicinie pastores, eadem studia sequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ pro. fectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damoua, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores : illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes

1 Comperiens edit. Fenton.

Sive opus

Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon,
At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis;

in
magnos

fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis, Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cum sibílat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeå somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solas oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas,
“Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas;"
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notarat

00

(Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus),

Thyrsi quid hoc?" dixit, “ quæ te coquit improbabilis?
Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum,
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et “quid te, Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis?" aiunt, “non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, ni.
Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisqam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rosero, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, qua non speraveris hora,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire
per

aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret oliin,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit);
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »