Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, “Vale, nostri memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi: “ Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque, crocos, foliúmque, hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm." Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,

Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belimum.
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistida pinu
Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni;
Non sperâsse uni licet omnia ; mi satis ampla,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ
Arma corusca faces, et spicula tincta

pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon,
Tu quoque in bis certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu celi post jura recepta

Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino pomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palma
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

JANUARY 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIÆ

BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sihi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.

STROPHE I.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

ANTISTROPHE.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ?

STROPHE II.
Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegasco?

ANTISTROPHE.
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ;

STROPHE III.
Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis;
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön,

Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
lön Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amenos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniã quam valle colit,
Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus

EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto Si quid meremur sana posteritas scict, Roüsio favente.

« AnteriorContinuar »