Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LE CT OR I..

Ne paginae hae prorsus vacarent, exhibuimus tibi ex Cruquio

et Pithoco Epigramma veteris Grammatici in PASIPHAEN, quo omnes versus Horatianos non ineleganter expressit. Porro, quia semel iterumque usu venerat, ut ea de re in Notis ageremus, eadem Metra eodemque ordine ex reliquiis trium Scriptorum, quos Noster sequi profitetur, undique collecta dedimus; ut re ipsa videas, qua fide ille dixerit, -Ep. I. ult.

Quod timui mutare modos et Carminis artem. Versum vero illum XXI. Illicitisque gaudent, cui Flacci iste XVII. respondet Lydia dic per omnes, ex Aristophane pensavimus, cum apud istos hodie non reperiatur. Neque tamen dubium est, quin Alcaicus sit, fide Grammaticorum Latinorum; etsi ex Aristophane potius citaverit Hephaestio p. 29. ideo, ut videtur, quia apud Lyricos Proôdi duntaxat vicem egit, apud illum continenter et iugiter usurpatus est. Illud vero maioris est momenti, quod versu XVIII consulto vuv circumflexum reposuimus,

Δεῦτε νῦν ἀβ | ραὶ Χάριτες καλλίκομοί τε Μοίσαι,

ut cum Flacci metro congrueret,

Te deos, oro, Sybarin cur properes amando,

Quippe apud Sapphonem, (Hephaest. p. 30.) vvv breve et encliticon est; adeo ut pes primus, pariter ac duo sequentes, Choriambus sit:

Δεῦτέ νυν ἁβ | ραὶ Χάριτες | καλλίκομοί | τε Μοῖσαι.

Quale Choriambici exemplum adducunt Diomedes p. 510. et Terentianus Maurus p. 2424. Atque inde est, quod litem Horatio intendit Marius Victorinus p. 2614. ob immutatum in versus principio pedem: Quod metrum, inquit, sive errore seu studio poëtae, secus quam ratio est, processit. Etenim si imitatus esset Alcaeum; ita protulisset, Te deus o, non Te deos o. Tamen, sinon studio factum est, habet excusationem, quod legem, quam ipse sibi casu aliquo dixerat, usque ad ultimam asmatis partem observando produxit. Atrocius vero in Nostrum invehitur Attilius Fortunatianus p. 2683. ignorantiam, salebram, errorem, durissimumque pedem increpitans. Confitendum quidem est, non iam amplius Choriambicum esse Versum Flacci; sed in illud metri genus migrare, Holvoynuntiator puta vel Ασυνάρτητον. Studio tamen, non errore, id fecisse Nostrum, nulla mihi dubitatio est; et in hoc quoque Alcaeum et Sapphonem magistros sibi ac duces habuisse crediderim,

[ocr errors]

XX

etsi in tam pauculis Fragmentis nullum hodie exemplum extet. Quippe hoc metrum, ex gemino iam colo constans,

Te deos oro Sybarin cur properes amando,

et suave numerosumque est; priusque eius membrum, quod solum in Nostro redarguunt Grammatici, saepe apud Eupolin et Aristophanem habetur: ut in Parabasi Nubium v. 508. et seq. Ω θεώμενοι, κατερῶ | πρός γ' ὑμᾶς ἐλευθέρως.

Τοῖς σοφοῖς ὧν ουνεκ' ἐγὼ | ταῦτ ̓ ἐπραγματευσάμην. et cum diverso colo iunctum apud Euphorionem Chersonesiotam, Hephaest. p. 60.

Οὐ βέβηλος, ὦ τελεταί [ τοῦ νέου Διονύσου.

Iam autem Aeolica haec metra esse, et proinde de Sapphone atque Alcaeo petita, vel illud iudicio est, quod primus. pes dissyllabus utriusque coli. (seu Spondeus sit, sive Trochaeus aut Iambus) indiscriminatim ponitur arbitrio Poëtae: qui proprius est Aeolici carminis character: ut in illis Aristophanis et Eupolidis,

Ὃς μέ | γιστον ὄντα Κλέων | ἔπαιδ' ] ἐς τὴν γαστέρα, Ὁ σώφρων τε χω καταπύ | γων ἄ[ ριστ ̓ ἀκουσάτην. Praeterea quoque, cum hoc metrum nihil aliud sit quam Trochaicus Archilocheus secunda sede fractus et inversus; quemadmodum ille quem iam dedimus, si wye ponis vice ty, rotundissimus exit Tetrametrus,.

Τοῖς σοφοῖς ὧν οὖνεν ὧγε ταῦτ ̓ ἐπραγματευσάμην,

vel inde etiam coniicias Aeolicum fuisse metrum. Amabant enim Aeolenses recepta metra sic infringere et variare; sicut Heroicum versum Alcaeus et Sappho nunc primo pede per Trochaeum, Iambum, aut Pyrrichium; nunc quarto pede per Anapaestum infuscabant:

Ὑψὶ [ δὴ τὸ μέλαθρον ἀέῤῥετε, τέκτονες ἄνδρες.
Κέλο | μαί τινα τὸν χαρίεντα Μένωνα καλέσσαι.

Κατθνάσκει, Κυθέρη, ἃ | βρὸς Αδω | νις· τί κε θεῖμεν ;
Καττύπτεσθε, κόραι, καὶ | καταρήγνυσθε χιτῶνας.

Ergo, pace tandem Grammaticorum, neque errore Noster, neque immodulate, nec sine duce et auctore hoc metrum adhibuit.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER I.

I.

AD MAECENATE M.

Maecenas

Laecenas atavis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum:
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse iuvat, metaque fervidis

Prooeniii, vt res ipsa indicat, sive Prologi locum carmen hoc obtinet, ceterisque huius libri absolutis novissimum accessit. Sed vereor equidem, si certa hic est librariorum fides, ne non ex Pindari sui praecepto πρόσωπον τηλαυγές, non purpureum qui late splendeat, sed vilem sordidumque panniculum Noster assuerit. Siquidem omnes iam a literis renatis de impedita hic et salebrosa oratione questi sunt: videamus locum integrum, quem libri scripti editique omnes sic exhibent:,,Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse iuvat; metaque fervidis Evitata rotis, palmaque nobilis Terrarum dominos evehit ad Deos. Hunc, si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus; Illum, si proprio condidit horreo Quicquid de Libycis verritur areis: Gaudentem patrios findere sarculo Agros, Attalicis conditionibus Numquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.“ fam quaeritur, hunc et illum unde pendeant, et cuinam verbo connectantur. Aut enim haec structura est, Iuvat hunc, illum; aut ista est, Evehit hunc, illum; aut illa denique, Dimoveas hunc, illum; nihil est quartum: et tamen nulla ex his tribus constructio recte procedit. Esto enim, postrema forte prae aliis tibi arriserit: Numquam," inquis, dimoveas hunc amplissimis honóribus auctum, illúm totius Africae praedia possidentem, ut mutato vitae instituto mercatores esse velint. Ain' vero? Profecto haud stulte sapiunt, si nolunt se tot et tantis periculis sine caussa exponere, neque dubio mari opes quaerere, quas domi iam affatim habent. Quid, quaeso, hic tam mirum? Metuendum, credo, erat, ne Pompeio quis vel Caesari vel Crasso persuaserit, ut rélictis rebus omnibus mercaturam exercerent. Illud quidem, quod mox sequitur, accipio proboque: ubi rusticum paterni agri cultorem vel luculentissimis conditionibus negat dimoveri posse, ut pristino vitae genere relicto mercator esse incipiat; quippe qui parvo contentus, proculque a negotiis et Neptuno vitam agens, securam suam paupertatem operosis incertisque opibus anteponit. Hoc quidem et verum est, et memoratione dignum illud alterum de imperatoribus et praedivitibus, qui nolint fieri mercatores, est ineptum prorsus et inficetum; uti lam pridem Iu

A

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Sed fortasse

lius Scaliger lanusque Rutgersius recte animadverterunt.
iam alteram mavis constructionem, iuvat lune, si honoratus est; iuvat
illum, si dives. Recte sane: nisi vetaret hoc emendati sermonis lex
et consuetudo. Cum enim integra sententia, palmaque nobilis Terrarum
dominos evehit ad Deos, inter verba ista interveniat, numquam ullis ma-
chinis efficies, ut to iuvat per sententiae istius intervallum ad hune
usque rite transduci possit. Restat tertia, (quae Rutgersii coniectura
erat; et itidem Isaaci Pontani, narrante et plaudente magno Gatakero
Advers. Posth. c. XVI.) ut, distinctione constituta post palma nobilis,
evehit ad sequentia referatur. Evehit ad Deos hune, si honores conse-
quitur: si divitias, illum. Sed et haec constructio, prioribus licet illis
aliquanto commodior, non uno nomine displicet. Quam violentum enim
et coactum, ut palma divellatur ab evehit, cum ipsa orationis series ar-
tissime ea connectat! Quam ieiunum porro et aridum omnique Venere
spoliatum, palma nobilis, nisi reliqua subiunxeris!
Illud evehit quo-
que, ut verbi impersonalis hic vice fungatur, quis patienter ferat? De-
nique unde datum sumis, ut, qui magnam vim frumenti in horreis suis
Occultaverit, continuo ea de caussa ad Deos immortales evehi dicatur?
Haud credideram tam facilem tritamque fuisse ad Superos viam. In-
dignum vero, si triparcos illos Ummidios, Fufidios, Staberios, Opimios
et immundos Nattas iam Noster propter auri et frumenti acervos inter
Deos hic collocet, quos in Satiris vix hominum loco aut numero cen-
suerat habendos. Numquam, mihi crede, sic Flaccus desipuit. At si
ill sic conjungis, ut palma nobilis ad Deos evehat, iam recte erit et de
more, ut, qui Olympia vicerint, Diis comparentur. Noster alibi Carm.
IV. 2.,,Sive quos Elea domum reducit Palma caelestes." Cicero pro
Flacco c. 13. Homo nobilis Atinas pugil Olympionices: hoc est apud
Graecos prope maius et gloriosius, quam Romae triumphasse." Vides hos
victores pluris apud Graecos fieri, quam Romae triumphatóres. Jam
vero, qui Romae triumphabant, cum Diis comparabantur, ut iterum
Noster Epist. I, 17.,,Res gerere et captos ostendere civibus hostes At-
tingit solium Iovis et caelestia tentat.“ Ergo aut maiore aut pari saltem
iure Olympionicae ad Deos evehendi erant. Quin illi apud Lucianum
in Anacharsi plane IXOQEOI Diis aequales perhibentur: unusque ex
iis Philippus post obitum, alter Euthymus, etiam vivus sentiensque,
divinos honores consecutus est; uti narrat Herodotus, Plinius, aliique.
Ut proinde nullo modo audiendi sint Rutgersius ceterique; neque evehit
ad Deos alio referendum, quam ad palmam Olympiacam. Quid igitur
fiet? Enimvero correctione locus iuvandus est, priusquam ullam inde
sani coloris sententiam extuderis. Eum sic a poëta profectum esse pro
certo polliceri ausim:,,Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Colle-
gisse iuvat, metaque fervidis Evitala rotis, palmaque nobilis Terrarum
dominos evehere ad Deos: Hunc, si mobilium Illum, si proprio" etc.
Ubi ordo et sententia est: Diversa, o Maecenas, sunt hominum studia:
sunt quos iuvat palma Olympiaca, quae nobilis est vel ad Deos im-
mortales victorem evehere. Hunc iuvat, si honores consequitur; illum,
si divitias agricolae numquam persuaseris, ut mercator fiat; neque
rursus mercatori, ut rure degat; "est- qui vitam voluptariam sequitur;
multos militia iuvat, quosdam venatio: me, si nomen et famam poëtae
lyrici nancisci possum. Hoc totius orationis filum, haec carminis mens
est; de Pindaro, ut videtur, adumbrata, cuius haec exstant apud Se-
xtum Empiricum Pyrrh. Hypot. p. 18.1ɛkkozódwr uév uras evqqaí-
Νουσιν ἵππων τιμὰ καὶ στέφανα. Τοὺς δ' ἐν πολυχούσοις θαλάμοις

[blocks in formation]

fr.206

Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus:
Illum, si proprio condidit horreo
10 Quicquid de Libycis verritur areis.

βιοτά. Τέρπεται δὲ καί τις ἐπ ̓ οἶδμ ̓ ἅλιον Ναὶ τοῦ σῶς διαστείχων.
Sunt-quos iuvant velocium equorum honores et coronae: hos in auratis
thalamis vita: Est-qui etiam delectatur, si celeri nave salvus per mare currit.
Ubi τινας dedimus pro τιν, ob illud τοὺς quod sequitur ; βιοτd autem pro
βιωτά· σῶς διαστείχων pro σῶν διαστείβων. Iam autem ut verba Flacci, cum
de sententia satis constet, paullatim explicemus: illud primum observa-
bis, tò sunt-quos iunctim et ve Ev accipiendum esse, perindeque esse
ac si quosdam, aliquos dixisset: ita Graeci teloìv oûs, eloìv ois passim
usurpant. Noster Serm. I, 4. v. 24.,Quod sunt-quos genus hoc minime
iuvat, utpote plures Culpari dignos:“ ubi nisi vqv legeris, digni uti-
que, non dignos dictum oportuit. Arte Poët. 361. Ut pictura, poësis:
erit-quae, si propius stes, Te capiet magis, et quaedam, si longius ab-
stes; et hic quoque, nisi ve Er adsciscis, quae erat dicendum, non
quaedam. Finge itaque hic esse, Quosdam curriculo pulverem Olympicum
collegisse iuvat: Hunc, si mobilium etc. Illum, si proprio etc. et fami-
liarior, credo, ad aures tuas oratio accedet. Illud deinceps notabis, iuvat
collegisse, iuvat meta, iuvat palma, vocabulum unicum iuvat in eadem
periodo modo personalis verbi, modo impersonalis potestatem habere.
Sic Noster alibi Carm. IV, 1.,,Me nec femina, nec puer Iam, nec spes
animi credula mutui, Nec certare iuvat merq." et Iuvenalis XI, 199.
,.Spectent iuvenes, quos clamor et audax Sponsio, quos cultae decet asse-
disse puellae." Atque haec paullo insolentior locutio librariorum ocu-
lis caliginem offudit. Sed praecipue eis fraudi fuit ignorantia constru-
ctionis, nobilis evehere: quod loquendi genus a Graeco fonte deductum,
Horatio et sequentis aevi poëtis admodum familiare est. Sic Carm. I,
37. Impotens sperare. III, 12. Celer excipere, Catus iaculari. I, 12.
Blandus ducere. I, 10, Callidus condere. I, 24. Lenis recludere. I, 37.
Fortis tractare. IV, 14. Impiger vexare. IV, 12. Largus donare, Efficax
eluere. Serm. II, 8. Ridiculus absorbere. Ep. I, 17. Firmus pascere. Per-
sius I, 118. ,Callidus excusso populum suspendere naso." Silius Itali-
cus, III, 375. et 387.,,Saetabis, et telas Arabum sprevisse superba, Et
Pelusiaco filum componere lino. Asper frena pati, aut iussis parere ma-
gistri." Qualia innumera sunt apud Silium, multa apud Lucanum et
Statium. Illud vero apud Nostrum Carm. I, 12. emendationem hanc
unice confirmat, quippe ubi idem vocabulum eadem plane iunctura ex-
hibetur:,,Dicam et Alciden, puerosque Ledae, Hunc equis, illum supe-
rare pugnis Nobilem." Cui geminum omnino est illud Silii lib. XI, 73.
„Hie Torquatus avum fronte aequavisse severa Nobilis;" et Propertii
ÍV, 10. v. 42. Nobilis e tectis fundere gaesa rotis. Neque illud Lu-
cani absimile est, III, 697. „Eximius Phoceus animam servare sub undis
Scrutarique fretum;" aut Persii VI, 6. quod sic corrigendum: „Mox
iuvenes agitare iocos, et pollice honesto Egregius lusisse senes. Ita duo
codices, alter Galeanus, alter Coll. Trinitatis; non ut vulgo Egregios.
Habes itaque, aut omnia me fallunt, certissimam Flacci emendationem:
ubi et sententia mirum quantum erigitur, et oratio novo cultu enitescit.

25

7. Hunc, si mobilium] Mobilium recte habent codices vetustiores, quatuor Blandinii apud Cruquium, duo apud Pulmannum, Bersmanni unus, et ex nostris optimi Leidensis, Graevianus, et pro varia lectione, eadem tamen manu, codex Collegii Reginae; tum etiam vetus Scholiastes. Desinant itaque ex recentioribus libris nobilium ingerere, quum altero abhinc versu praecesserit, palmaque nobília; quae quam inepta atque in

[merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »