Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Pauca

auca sunt', Lector benevole, de quibus certiorem te fieri velim, priusquam Horatium meo munere, nisi fallor, meliorem nunc cultioremque in inanus tibi sumseris. Cum ante aliquot annos provinciae' cuidam admotus essem; ubi aliena negotia, curaeque molestissimae per caput quotidie salientes, severiora omnia studia de manibus mihi excusserant: constitui mecum, ne Musarum me amorumque veterum oblivio prorsus caperet, amoeniorem quempiam Scriptorem edendum mihi sumere, levioris operae materiaeque, quae animum tranquillum et defaecatum non tam requireret, quam efficeret: quaeque horis subcisivis edolari, et mille interpellationes sine gravi damno pati posset. Ante alios autem placuit' Horatius; non quod in eo plura, quam in alio fere quovis seu Latino sive Graeco, restituere me et emendare

posse confiderem; sed quod is omniuní veterum maxime vel merito suo vel genio quodam et placendi sorte in manibus hominum pectoribusque haereret.

« AnteriorContinuar »