Geschichte der Gottesbeweise im Mittelalter bis zum Ausgang der Hochscholastik

Portada
Aschendorff, 1907 - 164 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 34 - Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re; quod maius est. Si ergo id, quo maius cogitari non potest, est in solo intellectu: id ipsum, quo maius cogitari non potest, est, quo maius cogitari potest. Sed certe hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid, quo maius cogitari non valet, et in intellectu et in re.
Página 34 - Cum vero iam pinxit, et habet in intellectu et intelligit esse, quod iam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens esse vel in intellectu aliquid quo nihil maius cogitari potest, quia hoc, cum audit, intelligit ; et quidquid intelligitur, in intellectu est. Et certe id quo maius cogitari nequit non potest esse in solo intellectu.
Página 34 - Si ergo id quo maius cogitari non potest est in solo intellectu, id ipso m quo maius cogitari non potest est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid, quo maius cogitari non valet, et in intellectu et in re (c.
Página 34 - ... unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum quam se solo indigeret, et solum ad astruendum quia Deus vere est, et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut sint et ut bene sint, et quaecumque de divina credimus substantia, sufficeret.
Página 13 - Ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle esse sapientes : quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus est nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus, cernitur et tenetur » (ibid., II, 9, 26 ; PL, 32, 1254).
Página 28 - Certissimum quidein et omnibus est volentibus advertere perspicuum, quia quaecunque dicuntur aliquid, ita ut ad invicem magis aut minus aut aequaliter dicantur , per aliquid dicuntur , quod non aliud et aliud, sed idem intelligitur in diversis, sive in illis aequaliter, sive inaequaliter consideretur.
Página 18 - ... ,est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id, quod illud efficit, homine melius; atqui res caelestes omnesque eae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt ; est igitur id, a quo illa conficiuntur, homine melius. Id autem quid potius dixeris quam deum ? Etenim si di non sunt, quid esse potest in rerum natura homine melius?
Página 27 - Nihil potui invenire me in ea dixisse, quod non catholicorum Patrum et maxime beati Augustini scriptis cohaereat. Quapropter, si cui videbitur quod in eodem opusculo aliquid protulerim, quod aut nimis novum sit, aut a veritate dissentiat, rogo ne statim me aut praesumptorem novitatum aut falsitatis assertorem exclamet: sed prius libros praedicti doctoris Augustini de Trinitate diligenter perspiciat, deinde secundum eos opusculum meum diiudicet" (Monologium, praef.; M., PL CLVIII 143 f).
Página 29 - Illud igitur est bonum per seipsnin; quoniim omne bonum est per ipsum. Ergo consequitur ut omnia alia bona sint per aliud quam quod ipsa sunt et ipsum solum per seipsum At nullum bonum quod per aliud est, est aequale aut majus eo bono quod per se est bonum.
Página 18 - est aliquid in rerum natura, .quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe ID...

Información bibliográfica