Summa theologica, Volumen2

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

Crítica de los usuarios - Marcar como inadecuado

The greatest catholic theologian and the apex of western thought. A man who believed in God and in reason. An astonishing intellect. No metaphors nor rethoric. Only naked truth. A medicine for the mind. Not easy, but rewarding.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 104 - Manifestum est enim quod id quod secundum se convenit alicui est inseparable ab ipso. Esse autem per se convenit formae, quae est actus. Unde materia secundum hoc acquirit esse in actu, quod acquirit formam; secundum hoc autem accidit in ea corruptio, quod separatur forma ab ea. Impossibile est autem quod forma separetur a seipsa, unde impossibile est quod forma subsistens desinat esse.
Página 231 - Deus igitur est prima causa movens et naturales causas et voluntarias. Et sicut naturalibus causis, movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales, ita movendo causas voluntarias non aufert quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit. Operatur enim in unoquoque secundum ejus proprietatem.
Página 136 - Augustinus elicit, quod anima in quocumque corpore et in toto est tota, et in qualibet ejus parte tot a est.* RESPONSIO : Dicendum quod, sicut in aliis jam dictum est,5 si anima uniretur corpori solum ut motor, posset dici quod non esset in qualibet parte corporis sed in una tantum, per quam alias moveret.
Página 252 - Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me ; sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili Veritate.
Página 777 - Et secundum hoc illud dicitur esse naturale rei quod convenit ei secundum suam substantiam. Et hoc est quod per se inest rei. In omnibus autem ea quae non per se insunt, reducuntur in aliquid quod per se inest, sicut in primum".
Página 94 - RESPONDEO DiCENDUM quod necesse est dicere id quod est principium intellectualis operationis, quod dicimus animam hominis, esse quoddam principium incorporeum et subsistens. Manifestum est enim quod homo per intellectum cognoscere potest naturas omnium corporum. Quod autem potest cognoscere aliqua, oportet ut nihil eorum habeat in sua natura: quia illud quod inesset ei naturaliter...
Página 223 - Quando igitur res in qua est bonum est nobilior ipsa anima in qua est ratio intellecta, per comparationem ad talem rem voluntas est altior intellectu.
Página 171 - ... sive nocumenta; sicut ovis videns lupum venientem fugit, non propter indecentiam coloris vel figurae, sed quasi inimicum naturae; et similiter avis colligit paleam, non quia delectet sensum, sed quia est utilis ad nidificandum. Necessarium est ergo animali, quod percipiat hujusmodi intentiones, quas non percipit sensus exterior...
Página 240 - Sic ergo dicebat scientias et definitiones et quidquid ad actum intellectus pertinet, non referri ad ista corpora sensibilia, sed ad illa immaterialia et separata; ut sic anima non intelligat ista corporalia, sed intelligat horum corporalium species separatas.
Página 300 - Intellectus autem humanus se habet in genere rerum intelligibilium ut ens in potentia tantum, sicut et materia prima se habet in genere rerum sensibilium : unde possibilis nominatur. Sic igitur in sua essentia consideratus, se habet ut potentia intelligens.

Información bibliográfica