Imágenes de páginas
PDF

~ v

Q. HORATI FLACCI

O P E R A

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

PRAEFATIO.

N

i Oum ante hos sex annos primum nostra Horatianorum car

*s minum recensio in lucem prodiret, praemonendum esse putavimus, j cur ex tanta recensionum copia ne una quidem omnibus numeris nobis probanda esse videretur. Ut enim ea quae tum protulimus v paucis comprehendamus: quicumque Horati textum scholarum in v usum constituerunt, partim codicum auctoritate neclecta aut suis \ ipsorum aut aliorum virorum doctorum coniecturis iusto plus indulserunt, partim eas scripturas, quas J. Cruquius, Batavus ille litterarum magister saec. XVI, in Blandiniis qui vocantur codicibus a se inventas esse dicit, aut ubique aut aliquotiens temere pluris aestimaverunt quam ipsorum codicum scripturas genuinas. Quorum sententiam quominus amplecteremur, ea re impediti sumus, quod Cruquii diligentiae ac veritati nequaquam tantam fidem tribuendam esse nobis persuasimus quanta in his rebus opus est. Blandinii quidem codices ipsi incendio absumpti sunt Cruquio etiam vivo; cum autem ex ceteris libris manu scriptis, quibus ille usus est, unus etiamnunc extet, codex Carrionis sive Divaei qui dicitur, facillime diiudicari licet, quantulam diligentiam Cruquius adhibuerit in afferendis scripturis. Apparuit enim quascumque illc huius codicis laudat scripturas, earum tertiam fere partem a veritate abhorrere. *) Tot autem errores utrum invito ipso inscioque irrepserint, an, ut commenta sua legentibus probarentur, consilio ac voluntate ab eo peccatum sit, si id quaeritur quanti istius auctoritas sit aestimanda, haud multum interesse videatur.

Itatjue quoniam in scripturis a Cruquio allatis quid ipsius, quid librorum manu scriptorum sit, nusquam satis dilucide potest distingui, totam de praestantia Blandiniorum codicum quaestionem missam facere cogimur. An qui in Divaci codicis scripturis afferendis, quamquam nulla omnino legendi difficultatc se impeditum

*) J. Haussner, Cruquius und die Horazkritik. Bruchsal 1884.

a*

esse queritur, totiens falli potuerit, eundem ne in Blandiniis quidem libris, quos „situ, squalore, pulveribus detersos fuisse" lamentatur, conferendis saepissime deceptum esse existimabimus? Accedit quod ipsum illum „vetustissimum" Blandiniorum codicum valde oblitteratum ac lectu difficillimum fuisse affirmare non desinit.

Quae cum ita sint, Cruquianis notis omissis in textu constituendo redeundum erat ad ipsos codices nobis relictos. Neque potest negari inter plurimos illos codices, quibus Horati carmina ad nostram aetatem pervenerunt, et vetustissimos esse libros et optimos, recteque Martinus Hertz nuperrime in libello*) suo de arte critica in Horatio exercenda nobis videtur monuisse paucos veteres scriptores traditione quae vulgo nominatur tam firma et certa ad nos esse propagatos quam Horatium. Ceterum de Horatianorum codicum scripturis postquam alter nostrum ante hos duodecim annos in Epilegomenis uberrime disputavit,**) quicumque hac editione uti instituent, cum aliis locis tum difficilioribus librum illum adeant suademus. Quod vero ab iis quae in priore editione prolata sunt, hic illic nos nunc discedere vides, noli eas Stmiqai (poovTtdag nimium nobis crimini dare; nam ne ab istis quidem artis criticae quaestionibus alienum esse debet illud „dies diem docet".

Denique haud ingratum fore speramus, quod numerum Graecorum illorum exemplorum, ut quae discipulorum desiderio atque usui admodum respondere videantur, aliquot locis auximus.

C. I 1, 13 demoueas codicum pars, dimoueas ceteri; illud optime defendit Frigell, adnot. ad Hor. carm. 1888 p. 1—2. — 2, 39 mauri codices, marsi T. Faber, Bentl. — 3, 19 turgidum] turbidum alii codices. — 4, 8 visit] urit alii cod. — 6, 3 qua cod. Mellicensis, quam ceteri. — 7, 8 honorem codices, honore Oudendorp. — 7, 17 perpetuos] perpetuo alii cod. — 7, 27 inter auspice et teucro uel teucri non interpungitur in libris manu scriptis. — 12, 46 marcelli codices, marcellis Peerlkamp. — 13, 2 cerea codices, lactea Flavius Caper. — 15, 36 Pergameas Petrus van Os, iliacas codices. — 16, 8 Sic codices, Si Bentl. — 17, 9 haediliae cf. Biicheler, ind. lect. Bonn. 1879 p. 22; Saediliae priores editores.

*) Admonitiuncula Horatiana, index lect. Vratislav. 1889. **) O. Keller, Epilegomena zu Horaz. Leipzig, Teubner. 1879. 1880.

— 17, 14 hinc] hic alii cod. — 18, 7 ac omnes fere codices, at perpauci. — 20, 10 Tu codices, tum Porphyrio ad s. II 2, 48. — libes codices; rectius fortasse bibas cf. Epileg. ad h. 1. — 23, 5—6 vepris . . . ad ventos] ueris . . . Aduentus codices. — 25, 20 Euro Aldus, hebro codices. — 26, 9 Piplea codices, Pimplea Peerlkamp, Pimplei N. Heinsius. — 31, 9 calena codices, Galenam Porphyrio, Bentl. — 31, 10 ut plurimis codicibus traditum et sententiae aptissimum; nam cum ceteri non sibi ipsis, sed aliis iisque luxuriosis hominibus premant uvas, Horatius suis ipse fruitur olivis (v. 17). — 31, 18 et Lambinus, at codices. — 32, 1 Poscimur] Posdmus alii codices. — 35, 17 saeva] serua alii codices.

II 6, 7 modus codices, domus Peerlkamp, cf. Epileg. et Luchs, de Hor. c. II 6 comment p. 10. — 6, 18 amicus codices, amictus N. Heinsius, fortasse recte, illud defendebat Bucheler, mus. Ehen. n. s. XXXVII p. 228. — 10, 6 diligit, tutus caret] Bentley vult distingui: diligit tutus, caret. — 11, 4 in usum codices, in usu scholion codicis v\ illud defendebat Fritzsche, Beitr. zur Krit. Giistrov. 1877 p. 10, sed cf. Senec. de benef. V 8, 2 (sollicitus in verba), Serv. ad Verg. Aen. VI 51 (cessare in vota). — 11, 23— 24 incomptam . . . nodo Bentl., in comptum . . . nodum codices. — 12, 28 occupet plerique codices, defendebat Biicheler, mus. Rhen. 1.1. p. 233; occupat aliquot codices. — 13, 38 laborem] laborum alii codices. — 14, 27 superbis Lynford, superbo codices, cf. Epileg.

— 17, 14 gigas codices, Gyas Lambinus. — 20, 6 vocant Bentl., Keller, uocas codices, defendebat Biicheler 1.1. p. 238. — 20, 13 notior plurimi codices, ocior codicum pars, tutior Bentl.

III 3, 34 discere plurimi codices, ducere perpauci; illud defendebat Frigell 1. 1. p. 16. — 4, 10 limina Pulliae] limen Apuliae alii codices, limina Dauniae Paldamus. — 4, 38 addidit codicum pars, alii reddidit aut abdidit. — 5, 15 trahenti Canter, trahentis codices. — 7, 20 monet plurimi codices, mouet perpauci. — 8, 5 sermones] sermonis alii codices. — 8, 27 horae Ac cod. Parisinus A, Ambrosianus a, Harleianus 2609, horae ceteri codices. — 14, 10 ac omiserunt codices. — 14, 11 maleominatis] male ominatis aut male nominatis codices. — 17, 5 ducit D. Heinsius, ducis codices. — 19, 12 miscentor Eutgers, miscentur codices. Quamquam utrum hoc an illud scribatur, nihil fere interesse Schtttz recte monet, tamen imperativus desideratur propter apertam Anacreontis (fragm. 63 cf. p. XXVII) imitationem. — 20,8 illa Peerlkamp, illi codices. — 24, 4 Tyrrhenum codices, terrenum Lachmann. — apulicum] alii codices publicum aut ponticum. 25, 9 Exsomnis

« AnteriorContinuar »