Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animan sede fugâsse suâ ? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos : Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.

Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus-amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

IV.

ANNO ÆTATIS 18.

Ad Thomam Junium, Præceptorem suum, apud Mercatores Anglicos,

Hamburga Agentes, pastoris munere fungentem. CURRE per immensum subito, mea littera, pontum,

I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,

Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostra,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno ,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aönios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:

Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Qùam sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa

modestos Verba verecundo sis memor ore loqui : Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mestas delicuere préces.

Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor.
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populator Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria, dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame !

« AnteriorContinuar »