Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lentè rapidos age, Phœbe, jugales
Quà potes, et sensim tempora veris eánt;
Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

VI.

AD CAROLUM DEODATUM. RURI COMMORANTEM, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam. Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu distento fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decem-
brim,

Festaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,
Haustaque per tepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nee puduit Phœbum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus, Euœ,
Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris;
Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Tëia Musa modis ?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.

Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero.

At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
ille quidem parcè, Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.

Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis

[ocr errors]

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis insidiosa sonis,

Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit,
Stelliparumque polum, modulantesque æthere tur

mas,

Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

VII.

ANNO ETATIS 19.

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus a iras

Promptior,) et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;

Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,
Addideratque truces, nec sine felle minas.
Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.

« AnteriorContinuar »