Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Emat tabifico monstrosus ob ore Tipheus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;'
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panifcosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitámque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,

[ocr errors]
[ocr errors]

Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et birsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Fransciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execratia voces ;
Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor, O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque

triplex

Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age; surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem
Mersáque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probosæ,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone: quisquámne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Percuslosque metu subito, casúque stupentes

Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa, Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror, Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per

antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt, Hos pugiles Romæ per sæcula longe fideles

[ocr errors]

Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago;
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælus
Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causum populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turrís posita est Titanidos ardua Famæ Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros'; Qualitur instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima

captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ

« AnteriorContinuar »