Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amicâ
Luce potens, eadam currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et

puer ille suum tenet, et puer ille decorem, Phæbe, tuusque et Cypri tuus; nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic deņique in

ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum;
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

INTELLEXIT.

DICITE sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei ?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet

R

Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxit scholis)
Jam jam, poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ

redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peparere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentem,

Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. Carmen- amant superi, tremebundaque Tartura

carmen

Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbabes, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ ;
Carinina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inerrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines;
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.

30

Denique quid vocis modulamen inane juvabit, Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ? Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus, Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures Carmine, non citharâ ; simulachraque functa ca

nendo Compulit in lacrymas; habet has àcarmine laudes.

Nec tu perge precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos números componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti Cognatas artes, studiumque affine sequamur. ? Ipse volens Phæbus se dispertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas, Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi: Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures. Sed magis excultam cupiens ditescere mentein, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis, Me poscunt majora ; tuo, pater optime, sumptu Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguit,

« AnteriorContinuar »