Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontiquea gitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotâque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis maleranus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo ?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
Atque Hyperionis currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fœdissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis

Pernix anhela sub Jove exercet flabra,)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum ;

Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O salus, Hebes
Germana! Tuque, Phœbe, morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum.
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum :

Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS.

Johannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemne Conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, e cortesi
Risplende il Manso .

Is auctorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

Hæc quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus
honore,

Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia

cessant

Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges·
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ;
Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum șalvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phœbo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas-Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

« AnteriorContinuar »