Fortunate senex, ergo quacunque per orbem virorum, Diis dilecte sennex, te Jupiter æquus oportet Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus, Atlantisque nepos ; neque enim, nisi charus ab ortu Diis superis, poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos; Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit, si qua fides, si præmia certe bonorum, Ipse ego cælicolùm semotus in æthera divům, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo, (Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm Ridens purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. Tum quoque, EPITAPHIUM DAMONIS. ARGUMENTUM. Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ påstores, eadem studia sequuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus ; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam. Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ sedetque sub ulmo, Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Cæpit et immensum sic exonerare dolorem. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa 'manent, tibi erunt hæc præmia, Damon, fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni [auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, at malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. in magnos Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! ! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, “Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco, Hîc Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas ;" Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus,) Thyrsi quid hoc ? dixit, quæ te coquit improbabilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum; Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. |