Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini;
Tu quoque in ora frequens venies plausumque

virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cælo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansụeti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte sennex, te Jupiter æquus oportet Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus, Atlantisque nepos ; neque enim, nisi charus ab ortu Diis superis, poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos; Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum,

Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabó in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem !
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna:
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.

si qua fides, si præmia certe bonorum, Ipse ego cælicolùm semotus in æthera divům, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo, (Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm Ridens purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

Tum quoque,

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ påstores, eadem studia sequuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus ; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris

virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam. Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ sedetque sub ulmo, Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!

Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentûm.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores; Illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa 'manent, tibi erunt hæc præmia,

Damon,
At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive
opus

fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni [auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, at malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

in magnos

Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeå somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus;
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ? :

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!

! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, “Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco, Hîc Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus

undas ;" Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus,) Thyrsi quid hoc ? dixit, quæ te coquit improbabilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum; Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

« AnteriorContinuar »