Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti! Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes uHa futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales ! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege,

sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus jungunter onagri ; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitat, serò sua tecta revisens, Quem ei sors letho objecit, seu milvus adunco, Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercita fatis Gens homines, aliena animis, et pectore discors; Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum; Aut si sors dederit tandem non aspera votis, Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire

per aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, “vale, nostri memor ibis ad astra.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque

Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ : Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.

Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nune canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi;
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat,
Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hya-

cinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque me

dentûm. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecêre magistro Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen raptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Be

linum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu

Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Trea

antæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat agumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phænix, divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis; Parte alia polus omnipatens, et magnụs Olympus; Quis putet? hic quoqe Amor, pictæque in nube

pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit; at, circùm flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per

orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,

Damon,

Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenæos; ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

« AnteriorContinuar »