Imágenes de páginas
PDF
EPUB

AD JOHANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.

JAN. 23, 1646. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postu lahat,

ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponeret, Ode..

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humuin vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos

Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetrâ,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuncii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige pennâ :

[ocr errors]

STROPHE III,

Nam te Roüsius sui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,

Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Iôn Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos
Musarum ibis amenos;
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidòque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tándem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo
Perfunctam invidià requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roüsi,

[longè Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior atas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit, integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, Roüsio favente.

THE END.

« AnteriorContinuar »