Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXII.

THE LITTLE HUSBAND.

I HAD a little husband no bigger than my thumb;
I put him in a pint-pot, and there I bade him drum ;
I bought a little handkerchief to wipe his little nose,
And a pair of little braces to fasten on his hose.

CONJUX PUSILLUS.

HABEBAM parvum conjugem
Quem pollice minorem,
Imposui in cyatho
Ut faceret clamorem.
Huic emi sudariolum
Ut nasum detergeret,
Et parvas periscelides
Ut braccas retineret.

XXIII.

THE OLD WOMAN.

THERE was an old woman called nothing at all,
Who rejoiced in a dwelling exceedingly small;
A man opened his mouth to its utmost extent,
And down at a gulp house and old woman went.

VETULA INFELIX.

DICTA “nihil-omnino” olim anus vivebat
Et domo pusillo haec anus gaudebat,
Quam maximum potuit vir os extendebat
Et domum vetulamque uno haustu sorbebat !

XXIV.

THE ORCHARD.

In the green orchard there stands a green tree,
And none in the orchard is fairer to see :
The apples are ripe ; and, before ever they fall,
Reuben and Robin shall gather them all.

POMARIUM.

IN viridi pomario
Stat arbor viridis
Nec malus præstabilior
In terra est quam is.
Matura ejus mala sunt
Et ante decident
Reuben Robinusque
Hæc omnia colligent.

XXV.

JACK SPRATT'S CAT.

JACK SPRATT had a cat, and it had but one ear : It went to buy butter when butter was dear.

SPRATTI FELIS.

JOHANNES SPRATT olim felem habebat
Et unica aure hæc felis gaudebat,
Sed butyrum heus! semper magni emebat.

XXVI.

CROMWELL.

I.

OLIVER CROMWELL he had a big nose,
As large as a parsnip, as red as a rose ;
And he cut off the head of King Charles the First,
Which no other one but brave Coppernose durst.

II.

Cromwellius Oliverus magnum nasum habebat,
Magnitudine rapa, ut rosa rubebat;
Is Caroli primi caput caedebat
(Cuprinaso excepto hoc nemo audebat).

III.

Cromwellius cui fuit nasus in ore,
Enormis ut rapa, sed rosa rubore,
Regem sacrosanctum, en miseram sortem !
Audacior omnibus, damnavit ad mortem.

IV.

Cromwellius dictator naso distinctus
Vir est a quo Carolus Rex est exstinctus;
Nam capite Carolum is immite truncavit,
Et
prae

aliis torvus regem vita privavit.

V.

Rex Angliæ Carolus, et martyr vocatus
Ab Cromwellio ad mortem est olim damnatus.
Regisque amicos multos expulit domo
Cromwellius iste, nasutissimus homo.

VI.

Dictator et dux Cromwell Oliverus
Nasutus et torvus erat judex severus.
Consilio ejus occisus est rex,
Nefas ! sed isti quid fuit tunc lex ?

VII.

Fanaticus Cromwell est praeditus naso
Ingente, splendente simili cupreo vaso.
Dictator est factus, et rege necato
Regnabat per patriam - sic visum est fato.

VIII.

Per artes nefandas rex ad mortem est ductus.
Hinc lachrymae multae et flebilis luctus,
Rex Carolus erat,

Cromwell carnifex ejus. (Præeminens naso). Quid facto hoc pejus ?

IX.

Cromwell Oliverus victor terra marique
Regem Angliæ Carolum caedit inique,
Nam caput truncabat, vir audax, dolosus
Etiam fortis ad facinus, sed nunquam formosus.

X.

Cromwellius dictator Lelyio depictus
Pugnabat persaepe sed raro devictus.
Nasutus hic homo quem nemo amavit
Audacior sociis ejus reger necavit.

XI.

Non fuit dictator Cromwellius formosus
(Cuem regis amicus est quisque perosus),
Nam nimio naso hic latro gaudebat,
Qui Caroli morte Angliam luctu replebat.

XII.

Oliverus Cromwellius magnum nasum habebat;
Pastinaca nam major ut rosa splendebat.
Caput Caroli regis dictator caedebat:
Facinus quod solus non iste horrebat.

XIII.

Rex Carolus primus vir valde astutus
Cedebat Cromwellio. Hic homo nasutus
Caput regis truncabat. Non ducem angebat,
Nam ausi sunt pauci quod iste audebat.

XXVII.

HUMPTY DUMPTY.

HUMPTY DUMPTY sat on a wall ;
Humpty Dumpty had a great fall.
Not all the king's horses, nor all the queen's men,
Can put Humpty Dumpty back again.

HUMPTIUS DUMPTIUS.

HUMPTIUS DUMPTIUS in vallo sedebat

t;
Humptius Dumptius e vallo cadebat ;
Nec regis equi nec reginae viri
Corpus restituere possunt Humpti Dumpti.

« AnteriorContinuar »