Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LECTORI BENEVOLO

S.

TEMPORIBUS maestitiæ versus componere quos tibi offero magnum mihi attulit solatium; eosque colligere collectosque in usum amicorum edere gratus fuit labor. Nonnulli versus sunt quos composui cum negotii causa cotidie in urbem per ferrea strata viarum vehebar, - alios ut dixit eruditissimus ille vir Henricus Drury, in rure reducto, procul ab amicis, procul a libris, procul a doctissimorum colloquio, solus et tacitus et aliquando tristissimus in lucem protuli. Genium poetæ Phœbique afflatum mihi prorsus deesse minime me latet, et temerarius esset meo quidem judicio qui hæc carmina poemata appellaret.

Opusculum meum amicis trado. Fortasse eorum sunt qui

solent

'Meas esse aliquid putare nugas.'

SCRIBEBAM BOSTONIÆ, MDCCCLXXIII.

[blocks in formation]

CARMINA ANSERINA.

"Restrained methods of versifying, to which industrious ignorance

has sometimes voluntarily subjected itself.”

JOHNSON: Life of Sir Thomas Browne.

7

« AnteriorContinuar »