Res et signum: d. Verständnis zeichenhafter Wirklichkeit in d. Theologie Bonaventuras

Portada
Schöningh, 1976 - 293 páginas
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 90 - Primo modo aspectus contemplantis, res in se ipsis considerans, videt in eis pondus, numerum et mensuram* ; pondus quoad situm, ubi inclinantur, numerum, quo distinguuntur, et mensuram, qua limitantur.
Página 140 - Et ideo est tertius modus intelligendi, quasi medium tenens inter utramque viam, scilicet quod ad certitudinalem cognitionem necessario requiritur ratio aeterna ut regulans et ratio motiva, non quidem ut sola et in sua omnimoda claritate, sed cum ratione creata, et ut ex parte a nobis contuita secundum statum viae.
Página 95 - Deum in vestigiis quasi ad modum duarum alarum descendentium circa pedes,8 colligere possumus, quod omnes creaturae istius sensibilis mundi animum contemplantis et sapientis ducunt in Deum aeternum, pro eo quod illius primi principii potentissimi, sapientissimi et optimi, illius aeternae originis, lucis et plenitudinis, illius, inquam, artis efficientis, exemplantis et ordinantis sunt umbrae, resonantiae et picturae, sunt vestigia, simulacra et spectacula nobis ad contuendum Deum proposita et signa...
Página 191 - Et quoniam, ubi quis ceciderit, necesse habet ibidem recumbere, nisi apponat quis et adiiciat, ut resurgat,1 non potuit anima nostra perfecte ab his sensibilibus relevari ad contuitum sui et aeternae Veritatis in se ipsa, nisi Veritas, assumta forma humana in Christo, fieret sibi scala reparans priorem scalam, quae fracta fuerat in Adam.
Página 150 - Deus est praesens ipsi animae et omni intellectui per veritatem: ideo non est necesse, ab ipso abstrahi similitudinem, per quam cognoscatur: nihilominus tamen, dum cognoscitur ab intellectu, intellectus informatur quaedam notitia, quae est velut similitudo quaedam non abstracta, sed impressa, inferior Deo, quia in natura inferiori est, superior tamen anima, quia facit ipsam meliorem.
Página 177 - Certum est, quod homo stans habebat cognitionem rerum creatarum et per illarum repraesentatiionem ferebatur in Deum ad ipsum laudandum, venerandum, amandum; et ad hoc sunt creaturae et sic reducuntur in Deum.
Página 100 - Unde ipsa, substernens sibi philosophicam cognitionem et assumens de naturis rerum, quantum sibi opus est ad fabricandum speculum, per quod fiat repraesentatio divinorum; quasi scalam erigit, quae in sui infimo tangit terram, sed in suo cacumine tangit caelum...
Página 61 - Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium fecit mundum istum sensibilem ad declarandum se ipsum, videlicet ad hoc, quod per illum tanquam per speculum et vestigium reduceretur homo in Deum artificem amandum et laudandum.
Página 54 - Veritas est ; et constat, secundum Augustinum et alios sanctos, quod Christus habens cathedram in caelo docet interius ; nec aliquo modo aliqua ueritas sciri potest nisi per illam Veritatem.
Página 271 - Si autem cognosco Deum per hoc quod est praesens mihi, hoc potest esse tripliciter : aut per hoc quod est praesens mihi in effectu proprio ; et tunc est contemplatio, quae tanto est eminentior, quanto effectum divinae gratiae magis sentit in se homo, vel quanto etiam melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis. Aut est praesens mihi in signo proprio ; et sic...