Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cures diligentissimè. Nam mihi et scriptum et mutiatum est, te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Cæsaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies, ut sciam. Cura, ut valeas. Vale. D. VI nonas Jun.

IX.—M. T. C. Q. Philippo Procos. S. D.—Etsi non dubito, pro tua in me observantia, proque nostra necesstudine, quin commendationem meam memoria teneas: tamen etiam atque etiam eumdem tibi L. Oppium, familiarem meum, præsentem, et L. Egnatii, familiarissimi mei, absentis negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est, ut, si mea res esset, non magis laborarem. Quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris, ut is intelligat, me á te tantum amari, quantum ipse existimo. Hoc mihi gratiùs facere nihil potes; idque ut facias, te vehementer rogo.

X.-M. T. C. Thermo Propr. S. D.-Quum multa mihi grata sunt, quæ tu adductus mea commendatione fecisti; tum in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti. Venit enim Laodiceam, et tibi apud me, mihique propter te gratias maximas egit. Quare, quod reliquum est, á te peto, quando apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius his commodes, operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adolescentis rea ne fiat. Ego quum antea studiose commendabam Marcilium, tum multò nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcilii fidem, abstinentiam, modestiamque cognovi. Vale.

CORNELII NEPOTIS

MILTIADES.

CAP. I. Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cùm et antiquitate generis, et gloriâ majorum, et suâ modestiâ unus omnium maximè floreret, eaque esset ætate, ut non jam solùm de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem futurum qualem cognitum judicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cujus generis cùm magnus numerus esset, et multi ejus demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt, qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur. Nam tum Thraces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia præcepit, ut Miltiadem sibí imperatorem sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura. Hoc oraculi responso, Miltiades cum delectâ manu classé Chersonesum profectus, cùm accessisset Lemnum, et incolas ejus insulæ sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii suâ sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt: tum id se facturos, cùm ille domo navibus proficiscens, vento aquilone venisset Lemnum. Hic enim ventus, a septentrionibus oriens, adversum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades, morandi tempus non habens, cursum direxit quò tendebat, pervenitque Chersonesum.

CAP. II.-Ibi brevi tempore barbarorum copiis disjectis, totâ regione, quam petierat, politus, loca castellis idonea communivit; multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit, crebrisque excursionibus locupletavit. Neque minùs in eâ re prudentiâ quàm felicitate adjutus est. Nam cùm virtute militum devicisset hostium exercitus, summâ æquitate res constituit: atque ipse ibidem manere decrevit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamvis carebat nomine: neque id magis imperio quám justitiâ consecutus. Neque eò seciùs Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia præstabat. Quibus rebus fiebat, ut non minùs eorum voluntate perpetuò imperium obtineret qui miserant, quám illorum cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constitutâ, Lemnum revertitur, et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant. Illi enim dixerant, cùm vento Boreâ domo profectus eò pervenisset, sese dedituros: se autem domum Chersonesi haberi. Cares qui tum Lemnum incolebant, esti præter opinionem res ceciderat, tamen, non dicto sed secundâ fortuna adversariorum capti, resistere ausi non sunt, atque ex insula demigrarunt. Pari felicitate ceteras insulas, quæ Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.

CAP. III-Eisdem temporibus Persarum rex Darius, ex Asiâ in Europam exercitu trajecto, Scythis bellum inferre decrevit. Pontem fecit in Istro flumine, quà copias traduceret. Ejus pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Æolide duxerat: quibus sin

gulis ipsarum urbium perpetua dederet imperia. Sic enim putavit facillimè se græcâ linguâ loquentes, qui Asiam incolerent, sub suâ retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se oppresso, nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero Miltiades, cui illa custodia crederetur. Hic, cùm crebri afferrent nuntii, malè rem gerere Darium, premique a Scythis. Miltiades hortatus est pontis custodes, ne a fortunâ datam occasionem liberandæ Græciæ dimitterent. Nam si cum his copiis, quas secum transportaverat, interiiset Darius, non solùm Europam fore tutam, sed etiam eos qui Asiam incolerent, Græci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo. Id et facilè effici posse: ponte enim rescisso, regem vel hostium ferro, vel inopiâ paucis diebus interiturum. Ad hoc consilíum cùm plerique accederent, Histiæus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens: non idem ipsis qui summas imperii tenerent, expedire, et multitudini, quôd Darii regno ipsorum niteretur dominatio. Quo exstincto, ipsos potestate expulsos civibus suis pœnas daturos. Itaque adeò se abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quám confirmari regnum Persarum. Hujus cùm sententiam plurimi essent secuti, Miltiades, non dubitans, tam multis consciis, ad regis aures consilia sua perventura, Chersonesum reliquit, ac rursus Athenas demigravit. Cujus ratio etsi non valuit, tamen magnopere est laudanda: cùm amicior omnium libertati quám suæ fuerit dominationi.

CAP. IV. Darius autem, cùm ex Europâ in Asiam redisset, hortantibus amicis ut Græciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit, eique Datim præfecit, et Artaphernem; hisque ducenta peditum millia et decem equitum dedit, causam interserens, se hostem esse Atheniensibus, quòd eorum auxilio Iones Sardes expugnassent; suaque præsidia interfecissent. Præfecti regii, classe ad Eubœam appulsâ, celeriter Eretriam ceperunt, omnesque ejus gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt, ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. Is abest ab oppido circiter millia passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti, auxilium nusquam, nisi a Lacedæmoniis, petiverunt; Philippidemque cursorem ejus generis, qui hemerodromi vocantur, Lacedæmonem miserunt, ut nuntiaret quám celeri opus, esset auxilio Domi autem creati decem prætores, qui exercitui præessent: in eis Miltiades: inter quos magna fuit contentio, utrùm mœnibus se defenderent, an obviam irent hostibus, acieque decernerent. Unus Miltiades maximè nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent. Id si factum esset, et civibus animum accessurum, cùm viderent de eorum virtute non desperari: et hostes eâdem re fore tardiores, si animadverterent, auderi adversùs se tam exiguis copiis dimicare.

CAP. V. Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit præter Platæensium: ea milmisit militum. Itaque horum adventu decem mille

« AnteriorContinuar »