Imágenes de páginas
PDF
EPUB

2

fubet; parate vobis (Cethegiz atque alia proditorum' patrocinia, qui rapinas et incendia instaubare cupiunt, et rursus advorsùmdéos penates manus armare. Sin libertas et bella magis pla↓ centi decernite digna nomine, et angete ingeniumk viris fortibus. Adest novus exercitus, ad hoc, co> toniæ veterum militum, nobilitas omnis, duces op tumi: Fortuna meliores sequitur: jam illa, quæ collecta sunte socordiâ nostrà,odilabentur. Quare ita censeo: quoniam Lepidus exercitum privato consilio paratum, cum pessimis et hostibus rei publicæ, contra hujus ordinis auctoritatem ad ur bem ducit; ut Appius Claudius interrex cum Q. Catulo proconsule, et cæteris, quibus imperium est, urbi præsidio sint, operamque dent, quid respublica detrimenti capiat.» Ex lib. 1. 14.9

III. Epistola Cn. Pompeii ad Senatum.

«Si advorsůs vos pátriamque et deos penatés fot Jabores et periculapsuscepissem, quotiens a primâ -adolescentiâ ductu méo scelestissimi hostes fusi, et vobis salus quæsita est; nihil amplius in absen-tem me statuissetis, quam adhuchagitis, PC; quem contra ætatem projectum ad bellum sævissumum, curfi exercitu optumê merito, quantùm est in vobis, fanie, miserrumâ omnium morte; con-fecistis. Hacim spe populus romanus liberos suos ad sbellums misit? hæc sunt præmia pro vulneri-bus et totiens ob rempublicam fuso sanguine? Fessus scribando mittundoque legatos, omnes opes et spes privatas meas consumpsi; quum interim a vo-bis per triennium vix annuus sumptus datus est.

Per deos immortales, utrùm censetis me vicem ærarii præstare, an exercitum sinè frumento et stipendio chabere posse? Equidem fateor, me ħad hoc bellum majore studio, quàm consilio, profectum: quippe qui nomine modò imperii a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi, hostesque in cervicibus jam Italiæ agentes ab Alpibus in Hispaniam summovi; per eas iter aliud, atque Annibal, nobis opportunius, patefeci; recepi Galliam, Pyrenæum, Laletaniam, Indigetes; et primum impetum Sertorii victoris. novis militibus et multò paucioribus sustinui: hiememque in castris inter sævissumos hostes, non per oppida, neque ex ambitione meâ, egi. Quid dein prælia, aut expeditiones hibernas, oppida excisa, aut recepta enumerem? quando res plus valent, quảm verba. Castra hostium apud Sucronem capta, et prælium apud flumen Durium, et dux hostium. C. Herennius cum urbe. Valentiâ et exercitu deleti, satis clara vobis sunt: pro quês, o grati patres, egestatem et famèn redditis. Itaque meo et hostiums exercitui pár conditio est: namque stipendium neutri datur; victor uterque in Italiam venire potest. Quod ego vos moneo, quæsoque ut animadvortatis; neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam citeriorêm, quæ non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internêcionem vastavimus; præter maritumas civitates, quæ ultro nobis sumptui onerique. Gallia, superiore anno, Metelli exercitum stipendio frumentoque aloit: et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. Ego non rem familiarem modò, verùm etiam fi

dem consumpsi. Reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et prædicente me, exercitus hinc, et cum eo omne bellum Hispaniæ in Italiam transgredientur.» Ex lib HIIvins susput in an 'and

IV. Oratio Macri Licinii tribuni plebis
ad plebem...

Si, Quirites, parum existumaretis, quod inter jus a majoribus relictum vobis, et hoc a Sullâ paratum servitium interesset; multis mihi disseren dum fuisset, docendumque, quas ob injurias, et quotiens a patribus armata plebes secessisset; utique vindices paravisset omnis juris sui, stribanos plebis. Nunc hortari modò reliquum est, et ire primum viâ, qua capessundam arbitror libertatem. Neque me præterit, quantas opes nobilitatis solus, impotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam; quantòque tutiùs factiò noxiorum agat, quàm soli innocentes. Sed præter spem bonam ex vobis, quæ metum vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro, quam omnino non certavisse. Quamquam omnes alii, creati pro jure vestro, vim cunctam et imperia sua, gratiâ, aut spe, aut præmis, in vos convortêre; meliusque ́habent mercede delinquere, quam gratis rectè facere. Itaque om nes concessere jam in paucorum dominationem, qui per militare nomen, ærarium, exercitus, reg. na, provincias occupavere, et arcem habent ex spoliis vestris: quum interim, more pecorum, vos, multitudo, singulis habendos fruendosque præbetis, exuti omnibus quæ majores reliquere: nisi quia

[ocr errors]
[ocr errors]

vobismet ipsi per suffragia, ut præsides olim, nunc dominos destinatis. Itaque concessere illuc omnes:meli mox, si vestra receperitis, ad vos redi, bunt plerique; raris enim animus est ad ea, quæ placent, defendenda; cætera validiorum sunt. An dubium habetis, ne officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? Nisi fortè C, Cotta, ex factione media consul, aliter quàm metu, jura quædam tribunis plebis restituit. Et quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunitia loqui ausus, mussantibus vobis, circumventus erat; tamen priùs illi invi, diam metuêre, quàm vos injuriæ pertæsum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites: nam spem frustra fuisse intellexistis. Sullâ mortuo, qui seelestum imposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus est_longè sævior Catulus. Tumultus intercessit Bruto et Emilio Mamerco consulibus; dein Ch Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L. Quinctium, vidistis. Quantæ denique nunc mihi turbæ concitantur! Quæ profectò incassum agerentur, si, priùs quàm vos seryiundi finem, illi dominationis facturi erant: præ, sertim quum his civilibus armis dicta alia, sed cer tatum utrimque de dominatione in vobis sit. Itaque cætera ex licentiâ, aut odio, aut avaritiâ in tempus arsere; permansit una res modò, quæ utrimque quæsita est, et erepta in posterum, vis tribunitia, telum a majoribus libertati paratum, Quod ego vos moneo quæsoque, ut animadvortatis: neu nomina rerum ad ignaviam mutantes, otium

pro servitio appelletis, Quo jam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est conditio: fuisset, si omnino quiessetis. Nune animum advortite: et nisi viceritis, quoniam omnis injur ria gravitate tutior est, artiùs habebunt,e jun 198 «Quid censes igitur?maliquis vestrûm subjeces rit Primum omnium omittendum morem hung quemagitis, impigræ linguæ, animi ignavi, non ultra concionis locum memores libertatis; dein (ne yos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebis, mo, dò patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia majores vestri paravere) quum vis omnis, Quirites, in vobis sit, uùì, quæ jussa nune pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certè possitis. Jovem aut alium quem deum con sultorem exspectatis? Magna illa consulum impe ria et patrum decreta vos, exsequendo rata effi citis, Quirites: ultroque licentiam in vos auctum atque adjutum properatis. Neque ego vos, ultum injurias hortor; magis uti requiem, cupiatis; ner que discordias, ut illi criminantur, sed earum fi, nem volens, jure gentium, res repeto: et, si per tinaciter retinebunt; non arma, neque secession nem, tantummodo ne ampliùs sanguinem vestrum præbeatis, censeo. Gerant habeantque suo modo imperia; quærant triumphos; Mithridatem, Serto rium et reliquias exsulum persequantur cum ima ginibus suis, absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est. Nisi fortè repentina įstâ frumentariâ lege munia yestra pensantur: quâ tamen quinis modiis libertatem omnium æstumavere, qui profectò non ampliùs possunt alimentis carceris.

« AnteriorContinuar »