Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Naufragus Aegaea vera fatebor aqua. Correptus saevo Veneris torrebar aheno, Vinctus eram versas in mea terga manus. Ecce coronatae portum tetigere carinae, Traiectae Syrtes, ancora iacta mihi est. Nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, Vulneraque ad sanum nunc coiere mea. Mens bona, si qua dea es, tua me in sacraria dono. Exciderunt surdo tot mea vota Iovi.

XXV.

Risus eram positis inter convivia mensis,
Et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi potui servire fideliter annos :
Ungue meam morso saepe querere fidem.
Nil moveor lacrimis: ista sum cautus ab arte.
Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincet:
Tu bene conveniens non sinis ire iugum.
Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
Nec tamen irata ianua fracta manu.
At te celatis aetas gravis urgeat annis,
Et veniat formae ruga sinistra tuae.

Vellere tum cupias albos a stirpe capillos

A, speculo rugas increpitante tibi,
Exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
Et quae fecisti facta queraris anus.

Has tibi fatalis cecinit mea pagina diras.
Eventum formae disce timere tuae.

15

20

5

10

15

LIBER QUARTUS.

I.

Hoc, quodcumque vides, hospes, quam maxima Roma est,

Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit : Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae procubuere boves. Fictilibus crevere deis haec aurea templa,

Nec fuit obprobrio facta sine arte casă,
Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,

Et Tiberis nostris advena bubus erat.
Qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
Unus erat fratrum maxima regna focus.
Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,

Pellitos habuit rustica corda patres.
Bucina cogebat priscos ad verba Quirites :
Centum illi in prato saepe senatus erat.
Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro,
Pulpita sollemnis non oluere crocos.
Nulli cura fuit externos quaerere divos,

5

10

15

Cum tremeret patrio pendula turba sacro, Annuaque accenso celebrare Parilia faeno,

Qualia nunc curto lustra novantur equo. Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,

20

Ducebant macrae vilia sacra boves. Parva saginati lustrabant compita porci, Pastor et ad calamos exta litabat ovis. Verbera pellitus saetosa movebat arator,

25

30

Unde licens Fabius sacra Lupercus habet. Nec rudis infestis miles radiabat in armis : Miscebant usta praelia nuda sude. Prima galeritus posuit praetoria Lygmon, Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. Hinc Titiens Ramnesque feri Luceresque coloni, Quattuor hinc albos Romulus egit equos. Quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae, Et, qui nunc nulli, maxima turba, Gabi, Et stetit Alba potens, albae suis omine nata, Hac ubi Fidenas longa erat isse via. Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus : Sanguinis altricem non pudet esse lupam. Huc melius profugos misisti, Troia, Penates.

Heu quali vecta est Dardana puppis ave!
Iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
Laeserat abiegni venter apertus equi,
Cum pater in nati trepidus cervice pependit,

Et verita est umeros urere flamma pios.
Tunc animi venere Deci, Brutique secures,
Vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus.
Arma resurgentis portans victricia Troiae
Felix terra tuos cepit, Iule, deos!
Si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
Dixit Aventino rura pianda Remo,

Aut si Pergameae sero rata carmina vatis
Longaevum ad Priami vera fuere caput:

35

40

45

50

55

"Vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus
Vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit."
Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuo !
Moenia namque pio conor disponere versu :
Ei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona :
Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.

Scandentes quisquis cernit de vallibus arces,
Ingenio muros aestimet ille meo.

Roma, fave, tibi surgit opus: date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum :
Has meus ad metas sudet oportet equus.
"Quo ruis inprudens ? fuge dicere fata Properti :
Non sunt a dextro condita fila colo..

Aversis lacrimis cantas: aversus Apollo :

Poscis ab invita verba pigenda lyra.

Nescius aerata signa movere pila.

60

65

70

Certa feram certis auctoribus: haut ego vates

75

Me creat Archytae soboles Babylonius Orops
Horon et a proavo ducta Conone domus.

Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
Inque meis libris nil prius esse fide.

Nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
Iuppiter) obliquae signa iterata rotae,
Felicesque Iovis stellas Martisque rapacis,

80

Et grave Saturni sidus in omne caput :
Quid moneant Pisces animosaque signa Leonis,
Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua.
Dicam, "Troia cades, et Troica Roma resurges,"
Et maris et terrae longa sepulchra canam.
Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos,
-Illa dabat natis arma vetante deo-

Non posse ad patrios sua pila referre Penates:
Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
Quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
Heu sibi prolapso non bene cavit equo:
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,

Concidit ante aquilae rostra cruenta suae.

85

90

95

Fatales pueri, duo funera matris avarae,
Vera, sed invito contigit ista fides.

Idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
Et facerent uteri pondera lenta moram,

"Iunoni votum facite impetrabile," dixi:
Illa parit, libris est data palma meis.

100

Hoc neque harenosum Libyae Iovis explicat antrum, Aut sibi commissos fibra locuta deos,

Aut si quis motas cornicis senserit alas,

105

110

Umbrave quae magicis mortua prodit aquis : Aspicienda via est caeli verusque per astra Trames, et ab zonis quinque petenda fides. Exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit Ille bene haerentes ad pia saxa rates : Idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae Tinxit, et Atrides vela cruenta dedit: Nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum Supprime et Euboicos respice, Troia, sinus.

« AnteriorContinuar »