Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Si quando vestras labens Amor attigit undas,
Mansuetis socio parcite litoribus.

XVIII.

Haec certe deserta loca et taciturna querenti,
Et vacuum Zephyri possidet aura nemus.
Hic licet occultos proferre inpune dolores,
Si modo sola queant saxa tenere fidem.
Unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? 5
Quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
Qui modo felices inter numerabar amantes,

Nunc in amore tuo cogor habere notam.

10

Quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant?
An nova tristitiae causa puella tuae ?
Sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
Limine formosos intulit ulla pedes.

Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,

Non ita saeva tamen venerit ira mea,
Ut tibi sim merito semper furor et tua flendo
Lumina deiectis turpia sint lacrimis.
An quia parva damus mutato signa colore,

Et non ulla meo clamat in ore fides ?

Vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
Fagus et Arcadio pinus amica deo.

15

20

Ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,

Scribitur et teneris Cynthia corticibus!

An tua quod peperit nobis iniuria curas,

Quae solum tacitis cognita sunt foribus? Omnia consuevi timidus perferre superbae Iussa, neque arguto fata dolore queri. Pro quo, divini fontes, et frigida rupes

25

25

Et datur inculto tramite dura quies:

Et quodcumque meae possunt narrare querellae,
Cogor ad argutas dicere solus aves.

30

Sed qualiscumque es, resonent mihi 'Cynthia' silvae, Nec deserta tuo nomine saxa vacent.

XIX.

Non ego nunc tristes vereor, mea Cynthia, Manes,

Nec moror extremo debita fata rogo:

Sed ne forte tuo careat mihi funus amore,

Hic timor est ipsis durior exequiis.
Non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,

Ut meus oblito pulvis amore vacet.
Illic Phylacides iucundae coniugis heros
Non potuit caecis inmemor esse locis,
Sed cupidus falsis attingere gaudia palmis

Thessalis antiquam venerat umbra domum.
Illic quidquid ero, semper tua dicar imago :
Traicit et fati litora magnus amor.
Illic formosae veniant chorus heroinae,

Quas dedit Argivis Dardana praeda viris;
Harum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma
Gratior, et Tellus hoc ita iusta sinat.
Quamvis te longae remorentur fata senectae,
Cara tamen lacrimis ossa futura meis.
Quae tu viva mea possis sentire favilla!

Tum mihi non ullo mors sit amara loco.
Quam vereor ne te contempto, Cynthia, busto,
Abstrahat heu nostro pulvere iniquus Amor,
Cogat et invitam lacrimas siccare cadentes!
Flectitur assiduis certa puella minis.

5

10

15

20

Quare, dum licet, inter nos laetemur amantes :
Non satis est ullo tempore longus amor.

XX.

Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,
Id tibi ne vacuo defluat ex animo:

66

Saepe inprudenti fortuna occurrit amanti."
Crudelis Minyis dixerit Ascanius.

Est tibi non infra speciem, non nomine dispar,
Thiodamanteo proximus ardor Hylae:
Huic tu, sive leges umbrosae flumina silvae
Sive Aniena tuos tinxerit unda pedes,
Sive Gigantea spatiabere litoris ora,

Sive ubicumque vago fluminis hospitio,
Nympharum semper cupidas defende rapinas,
Non minor Ausoniis est amor Adryasin.
Ne tibi sit, durum, montes et frigida saxa,
Galle, neque expertos semper adire lacus,
Quae miser ignotis error perpessus in oris

Herculis indomito fleverat Ascanio.
Namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon
Egressum longe Phasidos isse viam,

[blocks in formation]

Et iam praeteritis labentem Athamantidos undis
Mysorum scopulis adplicuisse ratem.

20

Hic manus heroum, placidis ut constitit oris,

Mollia composita litora fronde tegit.

At comes invicti iuvenis processerat ultra

Raram sepositi quaerere fontis aquam. Hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,

Hunc super et Zetes, hunc super et Calais, Oscula suspensis instabant carpere palmis,

25

Oscula et alterna ferre supina fuga.
Ille sub extrema pendens secluditur ala,
Et volucres ramo submovet insidias.
Iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:

Ah dolor, ibat Hylas, ibat Hamadryasin.
Hic erat Arganthi Pege sub vertice montis
Grata domus Nymphis umida Thyniasin,
Quam supra nulli pendebant debita curae
Roscida desertis poma sub arboribus,
Et circum irriguo surgebant lilia prato
Candida purpureis mixta papaveribus,
Quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
Proposito florem praetulit officio,

Et modo formosis incumbens nescius undis
Errorem blandis tardat imaginibus.

Tandem haurire parat demissis flumina palmis
Innixus dextro plena trahens umero.

30

35

40

Cuius ut accensae Dryades candore puellae

45

Miratae solitos destituere choros, Prolapsum leviter facili traxere liquore:

Tum sonitum rapto corpore fecit Hylas. Cui procul Alcides iterat responsa: sed illi Nomen ab extremis fontibus aura refert. His, o Galle, tuos monitus servabis amores, Formosum Nymphis credere visus Hylan.

50

XXI.

Tu qui consortem properas evadere casum,
Miles, ab Etruscis saucius aggeribus,
Quid nostro gemitu turgentia lumina torques?
Pars ego sum vestrae proxima militiae.

Sic te servato possint gaudere parentes,
Haec soror acta tuis sentiat e lacrimis:
Gallum per medios ereptum Caesaris enses
Effugere ignotas non potuisse manus,
Et quaecumque super dispersa invenerit ossa
Montibus Etruscis, haec sciat esse mea.

5

10

XXII.

Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates,

Quaeris pro nostra semper amicitia.

Si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,

Italiae duris funera temporibus,

Cum Romana suos egit discordia cives,

Sed mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor:

5

Tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,
Tu nullo miseri contegis ossa solo:

Proxima subposito contingens Umbria campo

Me genuit, terris fertilis uberibus.

10

« AnteriorContinuar »