Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Possum ego naturae non meminisse tuae ?
Tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me
Inferno damnes, Aeace, iudicio,
Atque inter Tityi volucres mea poena vagetur,
Tumque ego Sisyphio saxa labore geram.
Nec tu supplicibus me sis venerata tabellis :
Ultima talis erit quae mea prima fides.
Hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator
Nec cito desisto, nec temere incipio.

XXI.

Ah quantum de me Panthi tibi pagina finxit,
Tantum illi Pantho ne sit amica Venus!
Sed tibi iam videor Dodona verior augur?

Uxorem ille tuus pulcher amator habet.
Tot noctes periere. nihil pudet? aspice, cantat
Liber tu nimium credula sola iaces.
Et nunc inter eos tu sermo es: te ille superbus
Dicit se invito saepe fuisse domi.
Dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
Quaeritur: has laudes ille maritus habet.
Colchida sic hospes quondam decepit Iason:

30

35

5

10

15

Eiecta est, tenuit namque Creusa domum.
Sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso :
Vidit amatorem pandere vela suum.
Ah nimium faciles aurem praebere puellae,
Discite desertae non temere esse bonae.
Huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter:
Experta in primo, stulta, cavere potes.

Nos quocumque loco, nos omni tempore tecum
Sive aegra pariter sive valente sumus.

20

XXII.

Scis here mi multas pariter placuisse puellas :
Scis mihi, Demophoon, multa venire mala.
Nulla meis frustra lustrantur compita plantis.
O nimis exitio nata theatra meo!
Sive aliquis molli diducit candida gestu

Brachia, seu varios incinit ore modos:
Interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli,
Candida non tecto pectore si qua sedet,
Sive vagi crines puris in frontibus errant,
Indica quos medio vertice gemma tenet.
Quae si forte aliquid vultu mihi dura negarat,
Frigida de tota fronte cadebat aqua.
Quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnes.
Quod quaeris 'quare' non habet ullus amor.
Cur aliquis sacris laniat sua brachia cultris

Et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
Unicuique dedit vitium natura creato :

Mi fortuna aliquid semper amare dedit.
Me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,
Numquam ad formosas, invide, caecus ero.

Sed tibi si exiles videor tenuatus in artus,

Falleris haut umquam est culta labore Venus. Percontere licet: saepe est experta puella

Officium tota nocte valere meum.

5

10

15

20

Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos, 25
Et caelum noctu bis sine rege fuit:

Nec tamen idcirco languens ad fulmina venit.
Nullus amor vires eripit ipse suas.

Quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles,

Num fugere minus Thessala tela Phryges?

30

Quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector,

Bella Mycenaeae non timuere rates?

Ille vel hic classes poterat vel perdere muros.

Hic ego Pelides, hic ferus Hector ego.

Aspice uti caelo modo sol modo luna ministret :
Sic etiam nobis una puella parum est.
Altera me cupidis teneat foveatque lacertis,
Altera si quando non sinit esse locum,
Aut si forte irata meo sit facta ministro,
Ut sciat esse aliam, quae velit esse mea.
Nam melius duo defendunt retinacula navim,
Tutius et geminos anxia mater alit.

*

Aut, si es dura, nega: sin es non dura, venito.
Quid iuvat et nullo ponere verba loco ?
Hic unus dolor est ex omnibus acer amanti,
Speranti subito si qua venire negat.
Quanta illum toto versant suspiria lecto,
Cum recipi, quem non noverit, ille putat.
Et rursus puerum quaerendo audita fatigat,
Quem, quae scire timet, dicere furta iubet.

XXIII.

est.

Cui fuit indocti fugienda et semita vulgi,
Ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua
Ingenuus quisquam alterius dat munera servo,
Ut promissa suae verba ferat dominae?

35

40

45

50

Et quaerit totiens: "Quaenam nunc porticus illam 5 Integit ?" et "Campo quo movet illa pedes?" Deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama, labores Herculis, ut scribat: "Muneris ecquid habes ?" Cernere uti possis vultum custodis amari,

[XXIV.]

Captus et inmunda saepe latere casa?
Quam care semel in toto nox vertitur anno!
Ah pereant, si quos ianua clausa iuvat!
Contra, reiecto quae libera vadit amictu,
Custodum et nullo saepta timore, placet,

Cui

saepe inmundo Sacra conteritur Via socco, Nec sinit esse moram, si quis adire velit.

10

15

Differet haec numquam, nec poscet garrula, quod te
Astrictus ploret saepe dedisse pater,

Nec dicet: "Timeo: propera iam surgere, quaeso:
Infelix, hodie vir mihi rure venit.”

Et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes,
Me iuerint: nolim furta pudica tori,

Libertas quoniam nulli iam restat amanti,
Nullus liber erit, si quis amare volet.
"Tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro,
Et tua sit toto Cynthia lecta foro ?"
Cui non his verbis aspergat tempora sudor?
Aut pudor ingenuis, aut reticendus amor.
(5) Quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis,

(10)

Non ego nequitiae dicerér esse caput,
Nec sic per totam infamis traducerer urbem,
Urerer et quamvis, non mihi verba darem.
Quare ne tibi sit mirum me quaerere viles:
Parcius infamant: num tibi causa levis ?
Et modo pavonis caudae flabella superbae

Et manibus dura frigus habere pila,
Et cupit iratum talos me poscere eburnos
Quaeque nitent Sacra vilia dona Via.

(15) Ah peream, si me ista movent dispendia: sed me
Fallaci dominae iam pudet esse iocum.

20

25

25

30

335

40

(20)

XXIV.

Hoc erat in primis quod me gaudere iubebas?
Tam te formosam non pudet esse levem?

Una aut altera nox nondum est in amore peracta,
Et dicor lecto iam gravis esse tuo.

Me modo laudabas, et carmina nostra legebas:
Ille tuus pennas tam cito vertit amor?
Contendat mecum ingenio, contendat et arte,

In primis una discat amare domo :

(25) Si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras,
Et tibi ab Hesperio mala dracone ferat,
Taetra venena libens et naufragus ebibat undas,
Et numquam pro te deneget esse miser-
Quos utinam in nobis, vita, experiare labores-:
Iam tibi de timidis iste protervus erit,

(30)

5

10

Qui nunc se in tumidum iactando venit honorem: 15
Discidium vobis proximus annus erit.

At me non aetas mutabit tota Sibyllae,

Non labor Alcidae, non niger ille dies.

(35) Tu mea compones et dices: "Ossa Properti,

(40)

"Haec tua sunt: heu heu tu mihi certus eras. 20
Certus eras heu heu, quamvis nec sanguine avito
Nobilis et quamvis non ita dives eras."
Nil ego non patiar: numquam me iniuria mutat:
Ferre ego formosam nullum onus esse puto.
Credo ego non paucos ista periisse figura,

Credo ego sed multos non habuisse fidem.
Parvo dilexit spatio Minoida Theseus,

Phyllida Demophoon, hospes uterque malus. (45) Iam tibi Iasonia nota est Medea carina,

25

« AnteriorContinuar »