Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PRAEFATIO.

In hac editione elegiarum Propertii codicem NEAPOLITANUM ita secutus sum ut aliorum librorum subsidia in loco non spreverim. Nam licet omnes codices Propertiani ad unum et eundem archetypum respiciant, per plura tamen apographa ab eo descripta libros qui hodie extant ad nos devenisse credendum est. Neapolitanum vero codicem, qui principatum obtinet inter libros Propertianos, ipse contuli cum editione Hertzbergii anno 1878, Guelferbyti, ubi custoditur in bibliotheca ducali inter libros Gudianos N. 224. De aetate codicis ambigitur: Lachmannus saeculo xiii., Lucianus Muellerus saeculo xiv. vel xv. scriptum fuisse putabat. De indole et pretio codicis quo facilius iudicaret lector, litteris Italicis plerumque scripsi si quid in codice omissum esset, nisi per pravam orthographiam vel levi lapsu hoc accidisset. Quod ad orthographiam attinet Neapolitanum secutus sum ubicumque potui: exempli gratia in assimilandis praepositionibus cum codice mutabilis fui, scripto et improbus et inprobus, collata et conlata, et similibus. Per compendium praepositiones scriptas plerumque assimilavi. Cum codice servavi haut, b*

nequiquam, conexus, braca, rutundus, bucina, murra, temptare, obicere, inicere et similia: etiam Grais, Bais. Codex plerumque exhibet querela, humerus, Iupiter, littus: perraro querella, umerus (bis terve in quarto libro), Iuppiter, litus: has formas ubique edidi. Harena et arena leguntur, illud saepius. Contra librum scripsi umor, quidquid, solacia, iucundus. Plura de orthographia huius libri a L. Muellero discas praef. p. 15.

Praeter Neapolitanum duos tantum codices ipse contuli. GRONINGANUM inspexi quia Lachmannus tantum ei tribuit, quod puto non fecisset, si codicem ipse vidisset. Inter pessimos enim habendus est Groninganus, neque eius auctoritatem huius facio in recensendo Propertio. Contuli librum Groningae mense Septembri, 1878: cuius facti me fortasse poeniteret nisi commorationem in antiquo Batavorum oppido, urbanitatem bibliothecae praefecti, et suavia colloquia cum Aemilio Baehrensio de rebus Propertianis et Catullianis habita meminisse dulce esset.

Tertius addendus est duobus his codicibus liber Cuiacianus Scaligeri, liber singularis quem diu deperditum divina quadam fortuna usus ipse inveni inter libros amici mei Samuelis Alani anno 1874. Hunc codicem scriptum Perusiae anno 1467 a Pacifico Maximo monacho, poeta ipso illis temporibus non humili meo iure appellavi PERUSINUM. Collationem huius libri, qui me iudice suum locum tuebitur in domo Propertiana, in fine huius voluminis posui.

Divisionem carminum Propertii in quinque libros

a Lachmanno inceptam, nulla librorum auctoritate nec firmissimis argumentis nixam probare non possum. Immo si Neapolitanum hic sequeremur tres libri non quattuor nedum quinque statuendi erant. Nam primus liber non diremptus est a secundo in Neapolitano. Sed hoc, credo, casu accidit: nam ultimam lineam in pagina facit versus "Quaeritis unde mihi quotiens scribantur amores," nec licuit scribae spatium quo discerpit librum secundum a tertio, tertium a quarto, hic interponere.

Neapolitanum inter codices, HERTZBERGIUM vero inter editores ducem elegi, et satis existimavi illos locos solos commemorare, ubi mea editio sive a Neapolitano codice sive ab editione Hertzbergii discedit, nisi ubi, ut supra dixi, in orthographia hoc accidit. Hoc praemoneo; H pro Hertzbergio, N pro Neapoli tano, P pro Perusino, G pro Groningano, me posuisse..

LIBER PRIMUS.

1. 13. psilli N, corr. Perreius, fortasse vere. Sed vellem aliquid propius ad libros accedens quam illud Hylaei exogitassent docti. Nam non alias tam longe a vera scriptura recedit codex in nominibus propriis, licet in his plerumque aliquid peccet. Mihi in mentem venit Ille et Phyllei, collato illo "Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo," 4. 9. 15. Phyllos Arcadiae regio fuit. Cf. Stat. Theb. 4. 45. Qualecumque hoc praeoccupavit Hertz.

1. 22. mea N.

1. 24. cythalinis N ma. pr., cythainis m. s.

Cy

taines H e sua coni. Cytaeaeis Guietus. Cytaei tuis Scaliger.

1. 25. Et N, Aut H.

2. 7. tua est N.

2. 9. summittat N, summittit H. Expectaveris neglecta pro formosa: dumosa coni. Baehrensius, Misc. Crit. p. 71. ? muscosa ed.

2. 13. persuadent N, quod retineo neque aptius sententiae verbum reperire poetam potuisse puto. praelucent H. collucent Groninganus, interpolationum prodigus.

3. 16. et arma codices; rara ed.

3. 27. duxit N, duxti H, moris Propertiani oblitus, cum libris plurimis. 3. 31. praecurrens N.

3. 36. Ita N, H. Perusinus habet rettulit unde Scaliger reppulit coniecit, quod fortasse verum est, heu pro e posito.

3. 39. perducas H cum codd. producas ed. Gryphiana.

4. 8. sinat N, sinet H codd. plurimi.

4. 14. dicere N, ducere Dousa pater. veste reponendum videtur.

[blocks in formation]

5. 8. solet N, H. sciet P. volet ed.

nocte pro

5. 9. ruis in tuis mutatum N: nostris N. tuis votis vulgo recte. fortunis vestris Baehrensius Misc. Crit. p. 73.

6. 10. irato N, H. ingrato Broukhusius.

6. 19. meritis malim.

5. 20. refer sociis N, H. referre sonis codices aliquot. Hinc N. Heinsius coniecit referre foris quod receperunt Broukhusius et Burmannus.

Vide

« AnteriorContinuar »